Charter Document - 01320093
Charter Number: | 01320093 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus de Budicumbe dedi et concessi Deo et Beate Marie de Dene et Monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam et puram eleemosynam illas septem acras que sunt inter masagium Stephani Aldewiche in montibus quas Edwinus tenuit et inter viam que tendit Eissele et viam que tendit Kingberg liberas et quietas ab omni consuetudine et servitio et exactione per unam libram cumini singulis annis mihi vel heredibus meis reddendam ad festum Sancti Michaelis Concedo etiam et dono predictis Monachis communiam ducentis ovibus suis tam in montibus quam in campis et in omnibus locis sicut meis propriis ovibus si tot ovibus sufficere possit eadem communia Dimidium vero compositum tam domus quam faldagii mihi et heredibus meis remanebit et faldagium per certos dies dividetur et medietatem stramenti sub ovibus inveniam et usque ad bercheriam faciam trahere Predictam vero donationem et concessionem et omnia predicta predictorum monachorum in omnibus locis contra omnes homines ego et heredes mei eis warrantizabimus Ut hec donatio rata permaneat in perpetuum eandem tenendam manu mea affidavi et presentem cartam sigilli mei impressione confirmavi His testibus Magistro Gaufrido Bello Godefrido Sacerdote de Emnet Gilberto Persona de Budicum Willelmo de Waltun Rogero de Aldewiche Stephano de Aldewiche Huberto de Leie Roberto de Hale et multis aliis