Charter Document - 01320091
| Charter Number: | 01320091 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1190 - 1210 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Hugo Hosatus dedi et concessi pro salute mea et predecessorum meorum in puram et perpetuam eleemosynam Deo et Ecclesie Beate Marie de Dene et Monachis ibidem Deo servientibus illas duas acras terre in Ragelburi que sunt juxta viam versus au strum inter domum Alwardi le Seignour et domum Galfridi Tripel habendas et tenendas de me et de heredibus meis in perpetuum liberas et quietas ab omni servitio Hanc autem donationem affidavi ego pro me et pro heredibus meis firmiter tenendam et contra omnes homines eisdem monachis warrantizabo Et ut hec mea donatio rata permaneat sigilli mei impressione eam confirmavi His testibus Godefrido Capellano de Emnet Magistro Galfrido Bello Gilberto de Budicum Waltero de Budicum Alexandro Avelac Waltero de Ragel Ricardo Lufestreng Rogero Hosato Willelmo de Kainesham
