Charter Document - 01320090

Charter Document - 01320090


Charter Number: 01320090
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Walterus Sprot de Ragel dedi et concessi Deo et Beate Marie de Dene et Monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam et puram eleemosynam pro anima mea et uxoris mee Ysabelle et predecessorum meorum totam partem meam illarum acrarum que sunt in montibus qui sunt inter dominum meum Rogerum de Winterburna et me que computantur pro quatuor et dimidia acris Adhuc etiam concessi predictis monachis communiam in pascuis meis tam in montibus quam in campis Ego vero et heredes mei predictam donationem predictis monachis contra omnes homines warrantizabimus et acquietabimus sicut puram eleemosynam nostram Et ut hec donatio rata et firma in perpetuum permaneat eandem presenti carta sigillo meo impressa confirmavi His testibus Godefrido Capellano de Emnet Gilberto Capellano de Budicum Ricardo Capellano de Blakedun Hugone Capellano de Wunford Waltero de Budicumb Waltero Sprot Ricardo Lovestreng Galfrido de Burci et multis aliis

Source (click image below to view full size)