Charter Document - 01320089
Charter Number: | 01320089 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Walteri Sprot de Ragel concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et Beate Marie de Dene et Monachis ibidem Deo servientibus omnem donationem quam frater meus Walterus Sprot de Ragel dedit predictis Monachis scilicet illarum duarum acrarum versus austrum de Ragelburi que sunt inter duas acras de Emnet et croftam que suit Alwardi le Seignur et dimidie acre prati que proxima est predictis duabus acris in Duddemede sicut carta predicti Walteri testatur Et ut hoc ratum permaneat presentem cartam sigillo meo confirmavi His testibus Stephano Persona de Wunford Magistro Galfrido Bello Godefrido Capellano de Emnet Gilberto Persona de Budicum Waltero de Budicum Rogero de Allewike Ricardo Luversteng et multis aliis