Charter Document - 01320082
| Charter Number: | 01320082 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Lease, Agreement |
| Date: | 1193 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Philippus de Burci dedi et concessi Willelmo de Sancto Leodegario et heredibus suis totam terram meam de Ragel cum omnibus pertinentiis suis tenenda in perpetuum in feodi firmam de me et heredibus meis pro quindecim marcis argenti quas mihi pre manibus et pro octoginta marcis et centum solidis quibus ipse Willelmus acquitavit me et predictam terram de manibus Manasseri Judei de Bristol Predictus autem Willelmus vel heredes sui reddent mihi vel heredibus meis singulis annis duos solidos vel unum bisantium pro omni servitio quod ad me vel heredes meos pertineat sed de hoc redditu satisfecit predictus Willelmus pre manibus usque ad triginta et unum annos Quare idem Willelmus et heredes sui tenebunt et habebunt prefatam terram usque ad prefatam terminum triginta et unius annorum solutam et liberam ab omnibus servitiis et consuetudinibus et de mandis que ad me et ad heredes meos pertinent salvo regali servitio et servitio Capitalis Domini mei quod ad predictam terram pertinet scilicet duabus partibus servitii unius militis Hanc autem conventionem fideliter tenenda affidavi ego Philippus de Burci pro me et heredibus meis et Galfridus filius meus pro se et heredibus suis predicto Willelmo et heredibus suis in perpetuum Hec autem conventio facta fuit ad festum Sancto Michaelis [anno] ab Incarnatione Domini MCXCIII Et ut hoc ratum permaneat presenti carta sigillo meo impressa predictam donationem confirmavi His testibus Roberto Juvene Joanne de Herleia Roberto de Everci Willelmo Martel Baderone de Treget Rogero de Riveria Joanne filio Simonis Roberto de Ponte Petro de Wintreburna Ricardo Clerico de Thornbire Joanne la Warre et Petro fratre eius Daniele Rufo Willelmo Cordewanerio et multis aliis
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ego Philippus de Burci dedi et concessi Willelmo de Sancto Leodegario et heredibus suis totam terram meam de Ragel cum omnibus pertinentiis suis tenenda in perpetuum in feodi firmam de me et heredibus meis pro quindecim marcis argenti quas mihi pre manibus et pro octoginta marcis et centum solidis quibus ipse Willelmus acquitavit me et predictam terram de manibus Manasseri Judei de Bristol Predictus autem Willelmus vel heredes sui reddent mihi vel heredibus meis singulis annis duos solidos vel unum bisantium pro omni servitio quod ad me vel heredes meos pertineat sed de hoc redditu satisfecit predictus Willelmus pre manibus usque ad triginta et unum annos Quare idem Willelmus et heredes sui tenebunt et habebunt prefatam terram usque ad prefatam terminum triginta et unius annorum solutam et liberam ab omnibus servitiis et consuetudinibus et de mandis que ad me et ad heredes meos pertinent salvo regali servitio et servitio Capitalis Domini mei quod ad predictam terram pertinet scilicet duabus partibus servitii unius militis Hanc autem conventionem fideliter tenenda affidavi ego Philippus de Burci pro me et heredibus meis et Galfridus filius meus pro se et heredibus suis predicto Willelmo et heredibus suis in perpetuum Hec autem conventio facta fuit ad festum Sancto Michaelis [anno] ab Incarnatione Domini MCXCIIIdate Et ut hoc ratum permaneat presenti carta sigillo meo impressa predictam donationem confirmavi His testibus Roberto Juvene Joanne de Herleia Roberto de Everci Willelmo Martel Baderone de Treget Rogero de Riveria Joanne filio Simonis Roberto de Ponte Petro de Wintreburna Ricardo Clerico de Thornbire Joanne la Warre et Petro fratre eius Daniele Rufo Willelmo Cordewanerio et multis aliis
