Charter Document - 01320081
Charter Number: | 01320081 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease, Agreement |
Date: | 1193 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant praesentes et futuri quod ego Philippus de Burci dedi et concessi Willelmo de Sancto Leodegario totam terram meam de Ragel cum omnibus pertinentiis suis liberam et quietam de me et heredibus meis in perpetuum tenend reddendo mihi et heredibus meis singulis annis unum bisantium pro duobus solidis ac de hoc redditu satisfecit mihi prae manibus ipse Willelmus et heredibus meis usque ad annum Incarnationis Dominicae millesimo ducentesimo vigesimo quarto et de illo bizantio vel de illis duobus solidis solvendis tempore illo securitatem fide interposita mihi fecit et iterum faciet ipse vel heredes sui mihi vel heredibus meis tempore praenominato Praedictus autem Willelmus et heredes sui tenebunt supradictam terram de Capitali Domino meo scilicet Willelmo filio Roberti filii Martini et heredibus eius [de] donatione et concessione mea et homagium facient illi pro praedicta terra et omne servitium quod ad praedictam terram pertinet facient illis scilicet servitium duarum partium unius militis Ego enim Philippus adduxi praedictum Willelmum de Sancto Leodegario in curiam Domini mei de Blachedun et ibidem praedictum Willelmum propria manu mea domino meo tradidi et homagium suum de praedicta terra ipsi domino meo facere feci et totum ius quod ad me et heredes meos pertinebat praedicto domino meo et heredibus suis in perpetuum ego et Galfridus filius meus quietum clamavimus praeter bizantium vel duos solidos post praedictum terminum mihi vel heredibus meis reddendos et praeter securitatem quam de eodem bizantio tunc fecit mihi et post praedictum terminum iterum facturus est mihi vel heredibus meis ipse vel heredes sui Hanc autem donationem et concessionem feci praedicto Willelmo de Sancto Leodegario pro servitio suo et pro quindecim marcis argenti quas mihi dedit prae manibus et pro octoginta marcis et centum solidis de quibus me acquietavit versus Manasserum judaeum de Bristol Et hanc donationem et concessionem firmiter et legaliter tenend illi et heredibus suis ego pro me et heredibus meis et Galfridus filius meus pro se et heredibus suis affidavimus et hanc terram et hanc donationem warrantizabimus ego et heredes mei in perpetuum praedicto Willelmo et heredibus eius contra omnes homines Facta est autem praedicta donatio [anno] ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo tertio in festo Sancti Michaelis Ut hoc ratum permaneat praesenti carta sigillo meo impressa praedictam donationem confirmavi His testibus Roberto de Berkelai Roberto Juvene Joanne de Herleia Willelmo de Morevilla Willelmo Martel Rogero de Riveria Roberto de Sancta Cruce Rogero de Aldewike Ricardo Clerico de Thornberi Daniele Ruffo Joanne la Warre et Petro fratre eius Willelmo Cordwanerio et multis aliis