Charter Document - 01320078
Charter Number: | 01320078 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1192 - 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
W Dei Gratia Herefordenfis ecclesie minister humilis universis Episcopatus Herefordensis capellanis salutem et benedictionem Ex debito potestatis nostre nobis incumbit Religiosorum qui sub nobis sunt paci et tranquillitate providere consulere et congaudere Quod sicut debemus ita et volumus In his precipue in quibus magistram habemus Apostolice sedis auctoritatem igitur pro dilectis filiis nostris monachis de Dene universitati vestre precipiendo mandamus Quatenus cum aliquis contra ipsorum monachorum privilegia eosdem gravare vel in eorum fratres vel res injustam manum injicere presumpserit eorundem monachorum voluntati acquiescatis super eisdem malefactoribus suis et excommunicationis sententia feriendis cum vobis innotuerit privilegiorum tenor et delinquentium culpa et monachorum gravamen eosque non ex peccato Archidiaconi vel diaconi concilio vel precepto presentium auctoritate literarum excommunicare non disseratis