Charter Document - 01320066
Charter Number: | 01320066 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease, Agreement |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio inter Rogerum filium Ricardi de Leinch et monachos de Dene viz quod ego Rogerus filius Ricardi de Leinch tradidi monachis de Dene unam virgatam terre mee scilicet totam medietatem dimidie hide mee de Middeltun in agris et pratis et pasturis et omnibus aliis rebus tenendam de me et heredis meis septem annis liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine salvo servitio Domini Regis pro quinque marcis et quadraginta denariis quas mihi pre manibus pacaverunt Ita tamen quod si in partitione predicte dimidie hide aliquod masagium cum hominibus qui in [posterum] in sortem monachorum devenerint faciam eis rationabile escambium in terra arabili ad plenam valentiam Predictam vero terram receperunt predicti monachi anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo secundo ad Hokedei et inbladationem avene et fabarum quam tunc habuerit unde [hic] est de predicta conventione sextus annus annorum Quod si infra hunc terminum obiero et aliqua terrarum quas Monachi tenuerint venerit in dotem uxoris mee heredes mei facient monachis escambium ad plenam valentiam antequam sint dissaisiati Hanc conventionem in omnibus fideliter et sine dolo tenendam manu mea affidavi et uxor mea Marg[areta] pariter affidavit et ego presens chirographum sigillo meo confirmavi His testibus Domina mea A de Berkeleia Magistro Petro tunc Ballivo ejus Rogero de Buivill et Helia filio ejus Gaufrido de Dene et Maelo fratre ejus Thoma de Abenhale Roberto Kinvet et multis aliis