Charter Document - 01320059
Charter Number: | 01320059 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1148 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio facta inter Galfridum Hugelin et Monachos de Dene scilicet quod ego Galfridus Hugelin assensu Basilee uxoris mee et Willelmi filii mei tradidi Monachis de Dene totam terram meam de Walemor tenendam de me et heredibus meis sex annis liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine Ita quod ego vel heredes mei acquietabimus eandem terram ab omni servitio et consuetudine predicti autem Monachi tenebunt predictam terram primis quatuor annis omnino quietam pro decem solidis quos nobis pre manibus pacaverunt quinto autem et sexto anno reddent annuatim quatuor solidos mihi vel heredibus meis pro omni servitio scilicet duos solidos in Annunciatione Dominica et duos ad festum Sancti Michaelis Hec conventio facta suit et incepta ad festum S Michaelis quando cursus lune fuit secundus et post idem festum cremata est Neweham Hanc conventionem fideliter et sine dolo tenendam et warrantizandam ego et Basilea uxor mea et filius meus Willelmus affidavimus His testibus Waltero de Auro tunc ballivo de Neweham Ada Capellano Luverico de Neweham Waltero Bleith Ricardo filio Aluredi et multis aliis