Charter Document - 01320057

Charter Document - 01320057


Charter Number: 01320057
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Pledge
Date: 1199
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Moyses de Redleia assensu et voluntate Margarete uxoris mee et heredum meorum Henrici et Radulphi invadiavi monachis de Dene tres acras terre in Ruding sicut sunt divise scilicet duodecim seillones qui simul tenduntur usque ad viam et tres alios per se et item unum per se Tenendas de me et heredibus meis liberas et quietas ab omnibus servitiis pro decem solidis et sex denariis quos mihi pre manibus dederunt Has tres acras receperunt ad festum S Joannis Baptiste proximum post coronationem Joannis Regis non warectatas et tenebunt eas sex annis scilicet ad quatuor cropos et reddent eas non warectatas Hanc conventionem in omnibus fideliter tenendam ego manu mea affidavi et hac carta confirmavi et Margareta uxor mea et filii mei similiter affidaverunt quicquid de me contingat His testibus Michaele Capellano Rogero de Westbiri Rogero de Herderne Willelmo de Heliun Ricardo de Clive Rogero de Heidun et multis aliis

Source (click image below to view full size)