Charter Document - 01320047
Charter Number: | 01320047 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1187 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Sancte Matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H de Gloucestria et A de Theokesbiria Dei gratia Abbates salutem in Christo Fraternitati vestre notum fieri voluimus quod cum causa que vertebatur inter Monachos de Dene et Willelmum Kais personam de Dimoc super decimis terrarum quas iidem Monachi excolunt in parochia de Dimoc a Domino Papa Clemente tertio nobis commissa est et dicenda hoc sine conquievit Abbas videlicet et Monachi de Dene persolvent annuatim duos solidos jam dicto Willelmo pro prenominatis decimis ad festum S Michaelis sicut predecessori suo Arnaldo solvere consueverunt Ut autem hec conventio in posterum rata maneat et inconcussa eam auctoritate nobis a Summo Pontifice in hac causa commissa confirmamus et sigillorum nostorum appositione communimus