Charter Document - 01320042
Charter Number: | 01320042 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus dictus Abbas de Dene et ejusdem loci conventus concessimus Joanni filio Aidani tenendam de nobis sibi et heredibus suis in feodo et hereditate medietate[m] terre nostre que fuit quondam Agnetis liberam et quietam ab omni servitio quod ad nos pertineat per viginti et unum denarios annuatim reddendos scilicet ad festum S Marie in Martio decem denarios et obolum et totidem ad festum S Michaelis Est autem illa medietas proximior terre Galfridi filii Radulphi filii Galfridi Pro hac concessione predictus Joannes homagium fecit ecclesie nostre et securitatem quod terram prefatam nec dabit nec vendet nec escambiabit nec in vadium ponet nec ad alium locum religionis transferet nec alio modo ab ecclesia nostra alienabit sine licentia nostra et heredes [ejus cum] ei succedant eandem nobis facient securitatem His testibus Waltero de Aura tunc ballivo de Neweham Luverico de Neweham Geri Simeone Ivone le Palmer et multis aliis In perpetuum