Charter Document - 01320036
Charter Number: | 01320036 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilebertus de Dimoc serviens quondam Henrici Kais dedi Deo et Beate Marie de Dena et Monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam hereditatem et liberam eleeomsynam totam terram meam de Briuwerna quam habui et tenui de Domino meo Roberto de Maus et postea de filio et herede ipsius Walteri de Maus mihi et heredibus meis sicut carte eorum testantur Ita quod predicti Monachi singulis annis persolvent predicto Waltero vel heredibus suis tres solidos et sex denarios pro omni servitio salvo servitio domini Regis videlicet octodecim denarios ad festum S Michaelis sex denarios ad festum S Andree duodecim denarios ad festum S Marie in Martio et sex denarios ad nativitatem S Johannis Ut autem hec donacio quam predictis Monachis sicut heredibus meis feci rata sit in perpetuum presentem cartam sigilli mei impressione confirmavi His testibus Willielmo Kais Thoma Pic Capellano Ricardo Clerico Castelli Roberto Tholi Ricardo Rufo Ricardo filio Jordani et multis aliis In perpetuum