Charter Document - 01320035
Charter Number: | 01320035 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus de Maus dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi Gileberto servienti Henrici Kais omnes terras quas idem Gilebertus tenuit de Roberto de Maus patre meo tenendas de me et de heredibus meis illi et heredibus suis ita libere et quiete in bosco et plano in pratis et pascuis in campis et viis in omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus per idem servicium quod Robertus de Maus pater meus predicto Gileberto et heredibus suis confirmaverit et sicut ei ejusdem carte testantur Ut autem hec mea concessio rata et inconcussa perseveret presenti carta sigilli mei impressione munita prefato Gileberto et heredibus suis corroboravi Et preter hanc concessionem et confirmationem dedit mihi prefatus Gilebertus duos bizantios His testibus Thoma Pic Capellano Willelmo Keis Ernaldo Ketelb et Herberto filio ejus Ada filio Fulconis Galfrido de Briuwerne Amifio de Tuckeleia Roberto filio Swein et multis aliis In perpetuum