Charter Document - 01320034
Charter Number: | 01320034 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit universis quod ego Robertus de Maus tradidi et concessi Gileberto homini Henrici Kais et preposito Gloucestrie assensu uxoris mee Salerne et Walteri heredis mei et omnium heredum meorum totam terram que fuit Wimundi in Briwerne in prato in pastura in campo in vias in semitis et in omnibus [scilicet] pro servitio suo et homagio et pro una marca argenti et pro quibusdam calcaribus argenteis Tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis liberam et quietam ab omnibus servitiis excepto servitio Domini Regis quod predicte terre pertinet Reddendo singulis annis duos solidos et sex denarios ad festum Sancti Andree Apostoli sex denarios et ad festum Sancte Marie Martialis sex denarios ad festum nativitatis Sancti Joannis Baptiste sex denarios ad festum S Egidii duodecim denarios Quia hoc ratum et inconcussum volo fieri hac carta mea presenti et sigillo meo confirmavi coram his testibus Henrico Kais tunc Preposito Ede de Bares Reginaldo Capellano de Esselesworde Ernaldo de Walesworde Ernaldo de Esselesworde Galfrido de Briwerne Willelmo clerico filio Aluredi Albi Roberto filio Swein Amisio de Tuckelia Waltero fratre Galfridi Ricardo Sacrista Abbatie S Petri Johanne Clerico filio Ricardi Draperii et pluribus aliis In perpetuum