Charter Document - 01320033

Charter Document - 01320033


Charter Number: 01320033
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1195 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Hugo Cherke dedi et concessi Deo et Beate Marie de Dene et Monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam et puram eleemosynam communem pasturam totius terre mee averiis suis sicut meis propriis averiis et bobus suis cum bobus meis Similiter idem monachi concesserunt mihi et heredibus meis communam suam averiis meis cum averiis suis Hanc autem eleemosynam warrantizabimus ego et heredes mei in perpetuum predictis monachis contra omnes homines et ut hec donatio rata et firma permaneat presenti carta sigillo meo impressa confirmavi His testibus Galsrido de Dene Rogero de Westburi Rogero de Erderne et Petro filio ejus Raderune de Blechesdun et Ricardo filio ejus et aliis multis

Source (click image below to view full size)