Charter Document - 01320030

Charter Document - 01320030


Charter Number: 01320030
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1148 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Gileberti filius Milonis pro salute mea et uxoris mee Helene et tam antecessorum quam heredum meorum dedi Deo et Beate Marie de Dena et Monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam et puram eleemosynam duos selliones de terra mea in Herlingham quorum unus est sub Berdun quartus in Crofta a parte australi alter est in Westmere in Sidefurlung inter sellionem Jacobi filii Dolfin et forerdam Rogeri filii Andree liberos et quietos ab omni servitio et consuetudine Ita quod ego et heredes mei predictos selliones prefatis monachis warrantizabimus et contra omnes homines acquietabimus sicut puram eleemosynam Dedi etiam corpus meum ad eundem locum in sepulturam Concessi etiam et confirmavi eis omnes conventiones et donationes quas Ricardus filius meus eis fecit Ut autem hec mea donatio et concessiones mee rate maneant in perpetuum easdem tenende manu mea affidavi et presentem cartam sigillo meo confirmavi His testibus Rogero de Buivill Rogero filio Ricardi Roberto filio Bertrami Gilberto filio Ernaldi Lewerico de Neweham Ricardo filio Aeluredi Geri Rogero filio Roberti et Jordano fratre ejus et multis aliis In perpetuum

Source (click image below to view full size)