Charter Document - 01320029
Charter Number: | 01320029 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant, Confirmation |
Date: | 1148 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Willelmi filius Gilberti filius Milonis de Herlingham concessi et dedi Deo et Beate Marie de Dene et Monachis ibidem Deo servientibus pro salute mea et Mathildis uxoris mee et predecessorum meorum in perpetuam et puram eleemosynam illum sellionem de terra mea in Herlingham qui merchiat prato de Westmere et unum sellionem de Grandi Acra quam habeo in Glesmero in middel furlong qui proximior est Herlingeham et totam superiorem partem crofte mee divisam autem a superiori angulo grangie mee per medium usque ad gardinum Roberti Knivet totam usque ad viam superiorem Similiter concessi eis introitum et exitum per inferiorem partem prefate crofte absque omni impedimento vel contradictione sicut eis opus fuerit Et hec predicta habebit et tenebit in perpetuum libera et quieta ab omni servitio et omni consuetudine et exactione et ego et heredes mei warrantizabimus et acquietabimus hec predicta contra omnes homines sicut puram eleemosynam meam Ego etiam Ricardus et Mathildis uxor mea dedimus nosmet ipsos vivos et mortuos Deo et Beate Marie de Dene ibique locum sepulture nobis elegimus Et quia volui hanc donationem meam ratam in perpetuum permanere eam presenti carta sigillo meo impressa confirmavi His testibus Rogero de Buivilla Willelmo filio Milonis Rogero de Leinch Roberto filio Bertrami Ricardo filio Aluredi Lewerico de Neweham Geri et multis aliis In perpetuum