Charter Document - 01320027
Charter Number: | 01320027 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1195 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo Cherke cum assensu et bona voluntate Hugonis filii et heredis mei et Johanne uxoris mee dedi et concessi Deo et Beate Marie de Dene et Monachis ibidem Deo servientibus pro salute mea et tam antecessorum quam heredum meorum totam terram meam que appellatur Eilfiscroft cum illa forerda que proxima est a parte de North quam scilicet Luverithus de Neweham tenuit sicut aqua eam dividit tenendam de me et heredibus meis in perpetuum et puram et liberam eleemosynam Ita scilicet quod ego et heredes mei in perpetuam warrantizabimus et adquietabimus predictam terram ab omni servitio et consuetudine sicut puram eleemosynam nostram Predicti vero monachis receperunt me et meos in omnibus beneficiis ecclesie sue tam in morte quam in vita sicut fratrem ejusdem loci et ad petitionem meam receperunt corpus meum in sepulturam et corpus filii mei si voluerit Ita quod audito obitu meo venient propter me cum ecclesia parochie mee habuerit sua jura de me Pro hac autem donacione concedenda predicti monachi dederunt filio meo Hugoni duos solidos et unam juvencam et ego et filius meus predictus pariter affidavimus de omnibus predictis donationibus sine dolo tenendis et ego presentem cartam sigillo meo confirmavi His testibus Baderune de Blehchesdun Rogero de Westbiri Galfrido de Dene Willelmo de Boxa et Ricardo fratre ejus Arnulpho de Blakeneia Luvelico de Neweham Ricardo filio Willelmi et multis aliis In perpetuum