Charter Document - 01320022
Charter Number: | 01320022 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1187 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Chekeshill concessi et presenti carta confirmavi Deo et Beate Marie de Dena et Monachis ibidem Deo servientibus totum pratum illud quod Rogerus frater meus dedit illis in Littlemore in eleemosynam perpetuam tenendum de me et heredibus meis ita libere et quiete et plenarie sicut tenuerunt illud tempore Rogeri fratris mei scilicet secundum latitudinem terre Radulphi filii Eilwi sicut divisum est a prato meo per fossatum Pro hac autem concessione et confirmatione dederunt mihi Monachi sex solidos Hanc confirmationem fideliter observandam manu mea affidavi et presenti carte sigillum meum apposui His testibus Rogero de Westbire Rogero de Arderne Moyse de Redleia Willelmo de Heliun Radulpho Venatore Henrico de Walemor Rogero de Bosco et multis aliis In perpetuum