Charter Document - 01320017

Charter Document - 01320017


Charter Number: 01320017
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus de Dene dedi et concessi Deo et Beate Marie et Monachis de Dene in perpetuam liberam et puram eleemosynam totam illam partem prati quam habeo in Pulmeda proximam gardino Henrici de Mineriis sicut ego et antecessores mei plenius et liberius eam tenuimus tenendam et habendam de me et heredibus meis pro salute mea et tam antecessorum quam heredum meorum et precipue pro animabus patris et matris mee Ut autem hec donatio rata sit in perpetuum presentem cartam sigillo meo confirmavi His testibus Henrico de Mineriis Baderune de Blechedun Ricardo de Blechedun Rogero de Erderne Maelo et Willelmo fratribus meis Willelmo filio meo Alexandro de Dene Ricardo filio Ranewin et multis aliis In perpetuum

Source (click image below to view full size)