Charter Document - 01320014
Charter Number: | 01320014 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant, Confirmation |
Date: | 1148 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam de Blakeneia heres patris mei Jordani de Blakeneia devoto [corde] concedo Deo et Beate Marie de Dena et Monachis ibidem Deo servientibus eandem donationem solde unius in Neweham quam predictus Jordanus fecit predictis Monachis Solda autem illa est inter soldam Hivetenon et fabricam Johannis Fabri in Macello contra ostium Clementis Et quia volo ut hec donatio in perpetuum rata sit presentem cartam sigilli mei appositione confirmo His testibus Waltero Persona de Aura et alio Waltero de Aura Clerico Hugone de Blitheflau Luverico de Neweham Geraldo de Neweham Rogero filio Hugonis et multis aliis In perpetuum