Charter Document - 01320013
| Charter Number: | 01320013 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1148 - 1210 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilebertus Talebot dedi et concessi Deo et Beate Marie de Dene et Monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et uxoris mee Adeline et puerorum meorum et antecessorum meorum in perpetuam et liberam et quietam eleemosynam duodecim denarios annuatim de molendino de Ruddekeshall reddendos per ipsum in cujus manu molendinum fuerit ad festum Sancti Michaelis Ita quod predicti Monachi nihil aliud possint exigere de me vel heredibus meis vel de illo qui molendinum tenuerit preter predictos duodecim denarios Ut vero hec donatio rata sit et perpetua de me et de heredibus meis eis presenti scripto et sigilli mei appositione confirmavi His testibus Drugone tunc temporis Vice Archidiacono Johanne Capellano meo Willelmo filio Hingani Galfrido de Dene Ricardo de Capella Ada de Felileia Ada de la Forda et multis aliis In perpetuum
