Charter Document - 01320006

Charter Document - 01320006


Charter Number: 01320006
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Gilebertus de Monemuta et Berta uxor mea et heredes mei donamus et concedimus sincere pietatis affectu Deo et Beate Marie et Abbatie de Dene in perpetuam eleemosynam pro salute animaram nostrarum similiter predecessorum nostrorum quinque solidos de reditu molendini de Ope ad terminum medie quadragesime persolvendos ad emendum vinum ad divinum officium ibidem celebrandum et si aliquo modo predictum molendinum quod Deus avertat deciderit predicti quinque solidi persolvantur de gabulo predicte ville de Ope Hac tamen conditione ut quinque solidi de pretio vini Monachorum ad divina officia celebranda prius assignati pari et communi assensu totius capituli in reparatione librorum ponantur Si quis autem in futuro hanc conventionem temerarie infringere voluerit predicti quinque solidi mihi vel heredibus meis revertentur Hanc autem donationem ut [in] perpetuum rata et illibata permaneat hac carta nostra munimine sigilli nostri corroborata confirmavimus Hiis testibus Roberto tunc temporis Priore de Monemuta Magistro Rogero Medico de Gloucestria Jacobo de Monemuta Willelmo de Colevilla Roberto filio Radulphi Willelmo de Marisco Willelmo de Hereford Ada de Blakeneia tunc temporis Seneschallo Radulpho de Wisham Ricardo Marmiun Stephano le Norreis Obessune Thudrico de Thibertun et multis aliis et audientibus et videntibus

Source (click image below to view full size)