Charter Document - 01320004
Charter Number: | 01320004 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1178 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego A dictus Abbas Vallis Dore et ejusdem loci conventus communi assensu concessimus patribus nostris Monachis de Dene in perpetuum virgatam terre in Climperwell tenendam de nobis in perpetuum ita libere et quiete sicut nos eandem melius tenuimus de Priore et Conventu Lantonie Ita tamen quod illos tres solidos quos nos annuatim reddebamus Lanthonie Ecclesie predicti Monachi de Dene loco nostro reddent singulis annis prefato Conventui Lanthonie pro omnibus servitiis salvo servitio Domini Regis Nos autem dimittimus eis omne jus quod in predicta terra habemus Et cartam Prioris et Conventus Lanthonie eisdem Monachis reddidimus Quod si Priori et Conventui Lanthonie non place[a]t ut a Monachis de Dene solitum censum percipiant nobis reddetur et ut post eundem redditum canonicis persolvemus Propter dictam autem concessionem nobis de Dene predicti Monachi xl solidos [dederunt]