Charter Document - 01310034

Charter Document - 01310034


Charter Number: 01310034
Cartulary Title: The Cartulary of the Treasurer of York Minster and Related Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1235 - 1236
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Ebor[acum] in octabas Sancti Hilarii anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis decimo nono coram Rogero Bertram Roberto de Ros Ada de Novo Mercato Willelmo de Ebor[aco] et Iollano de Nevill[] iusticiariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum de Legherton[] petentem et Willelmum thesaurarium ecclesie Beati Petri Ebor[acensis] tenentem de quinque bovatis terre cum pertinentiis in Akum unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam cum omnibus pertinentiis suis in omnibus rebus esse ius ipsius thesaurarii ut pertinentem ad thesaurariam predicte ecclesie Sancti Petri de Ebor[aco] et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto thesaurario et successoribus suis eiusdem ecclesie thesaurariis et ecclesie predicte Beati Petri inperpetuum Et preterea idem Robertus remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto thesaurario et successoribus suis et predicte ecclesie Sancti Petri totum ius et clamium quod habuit vel habere potuit in aliis tribus bovatis terre cum pertinentiis in Akum unde Henricus Nelot[] avunculus ipsius Roberti aliquando fuit seisitus et similiter in omnibus aliis terris et tenementis que idem thesaurarius tenuit in eadem villa in dominico et servitio die quo hec concordia facta fuit Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem thesaurarius dedit predicto Roberto sexaginta marcas argenti

Source (click image below to view full size)