Charter Document - 01310032
Charter Number: | 01310032 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Treasurer of York Minster and Related Documents |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta anno regni Regis Iohannis septimodecimo die Sancte Everilde Virginis in curia domini h[] thesaurarii Ebor[acensis] in capitulo Sancti Petri inter Willelmum Conin et Matildam Bluet uxorem suam petentes duas bovatas terre cum pertinentiis in Acome et Robertum de Hessaie qui warantum se fecit Thome de Waleton[] de eadem terra unde duellum iudicatum fuit et vadiatum secundum leges et consuetudines Beati Petri in eadem curia in capitulo Beati Petri per breve domini Regis de recto scilicet quod predicti Willelmus Conin et Mathilda uxor eius recognoverunt predictas duas bovatas terre esse ius et hereditatem predicti Roberti Hessaye et totum ius et clamium que habuerunt in predicta terra quietum clamaverunt inperpetuum de se et heredibus suis sine aliquo retenemento predicto Roberto de Hessaie et heredibus suis Et pro ista recognitione et quieta clamatione et fine et concordia predictus Robertus de Hessaie dedit predictis Willelmo Conin et Mathildi uxori eius tres marcas argenti et dimidiam et ad maiorem huius rei securitatem predicti Willelmus et Mathilda uxor eius predictam terram in pleno capitulo inperpetuum abiuraverunt pro eis et heredibus suis et hanc paginam sigillis suis confirmaverunt Hiis testibus qui parati fuerunt ad defensionem illius terre secundum leges et consuetudines Beati Petri Thurg[aro] Nicholao Porter Martino de Acome []