Charter Document - 01310022
Charter Number: | 01310022 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Treasurer of York Minster and Related Documents |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Diplomatics Annotated (brat) |
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus Anglie primas salutem eternam in domino Noveritis quod cum defuncto bone memorie w[] de Rutherfeld[] quondam thesaurario Eboracensi verteretur in dubium quid ad dictum defunctum per annum ipsius mortem sequentem quid ad eius successorem pertinere deberet eo quod non apparebat quid nomine prebende quid nomine dignitatis idem mortuus dum viveret possedisset Nos huiusmodi dubitationem in futurum tollere cupientes de consilio et assensu f[] decani et capituli nostri Ebor[] decrevimus statuendum et perpetuo inposterum observandum ut decetero quilibet thesaurarius Ebor[acensis] post mortem suam per annum integre habeat Wilton[] cum omnibus pertinentiis loco prebende Successor vero ipsius nomine dignitatis omnia alia ad thesaurariam pertinentia statim percipiat ad eiusdem dignitatis onera sustinend[] ita etiam quod prebendam si quam prius habuerit in ecclesia Ebor[acensi] licite retineat quousque finito anno mortui ad ipsum Wilton[] cum pertinentiis revertatur In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum una cum sigillo capituli nostri Datum apud Thorp[] xiiii kal[endas] Maii pontificatus nostri anno vicesimo septimo
Markups
Diplomatics Markup:
Omnibus ad quos presens scriptum perveneritintitulatio-salutatio standard Walterus Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus Anglie primasintitulatio-salutatio particulars salutem eternam in dominointitulatio-salutatio standard Noveritis quodnotification cum defuncto bone memorie w[] de Rutherfeld[] quondam thesaurario Eboracensi verteretur in dubium quid ad dictum defunctum per annum ipsius mortem sequentem quid ad eius successorem pertinere deberet eo quod non apparebat quid nomine prebende quid nomine dignitatis idem mortuus dum viveret possedissetnarration Noswords of disposition particulars huiusmodi dubitationem in futurum tollere cupientesarenga de consilio et assensu f[] decani et capituli nostri Ebor[]consent clause decrevimus statuendum et perpetuo inposterum observandumwords of disposition standard ut decetero quilibet thesaurarius Ebor[acensis] post mortem suam per annum integre habeat Wilton[]object of conveyance particulars cum omnibus pertinentiisobject of conveyance standard loco prebende Successor vero ipsius nomine dignitatis omnia alia ad thesaurariam pertinentia statim percipiat ad eiusdem dignitatis onera sustinend[] ita etiam quod prebendam si quam prius habuerit in ecclesia Ebor[acensi] licite retineat quousque finito anno mortui ad ipsum Wilton[] cum pertinentiis revertaturobject of conveyance particulars In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum una cum sigillo capituli nostrisealing clause standard Datum apuddate clause standard Thorpdate clause particulars[] xiiiidate clause particulars kal[endas]date clause standard Maiidate clause particulars pontificatus nostri annodate clause standard vicesimo septimodate clause particulars
Names Markup:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus Anglie primas salutem eternam in domino Noveritis quod cum defuncto bone memorie w[] de Rutherfeld[] quondam thesaurario Eboracensi verteretur in dubium quid ad dictum defunctum per annum ipsius mortem sequentem quid ad eius successorem pertinere deberet eo quod non apparebat quid nomine prebende quid nomine dignitatis idem mortuus dum viveret possedisset Nos huiusmodi dubitationem in futurum tollere cupientes de consilio et assensu f[] decani et capituli nostri Ebor[] decrevimus statuendum et perpetuo inposterum observandum ut decetero quilibet thesaurarius Ebor[acensis] post mortem suam per annum integre habeat Wilton[] cum omnibus pertinentiis loco prebende Successor vero ipsius nomine dignitatis omnia alia ad thesaurariam pertinentia statim percipiat ad eiusdem dignitatis onera sustinend[] ita etiam quod prebendam si quam prius habuerit in ecclesia Ebor[acensi] licite retineat quousque finito anno mortui ad ipsum Wilton[] cum pertinentiis revertatur In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum una cum sigillo capituli nostri Datum apud Thorp[] xiiii kal[endas] Maii pontificatus nostri anno vicesimo septimodate