Charter Document - 01310021
Charter Number: | 01310021 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Treasurer of York Minster and Related Documents |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1241 - 1242 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit f[] decanus et capitulum Beati Petri Ebor[acensis] salutem eternam in domino Noveritis quod cum defuncto bone memorie w[] de Rutherfeld[] quondam thesaurario Ebor[acensi] verteretur in dubium quid ad dictum defunctum per annum ipsius mortem sequentem quid ad eius successorem pertinere deberet eo quod non apparebat quid nomine prebende quid nomine dignitatis idem mortuus dum viveret possedisset nos de consilio et assensu venerabilis patris nostri Walteri dei gratia Eboracensis archiepiscopi Anglie primatis huiusmodi dubitationem tollere cupientes in futurum providimus statuendum et decrevimus perpetuo in posterum observandum ut decetero quilibet thesaurarius Ebor[acensis] post mortem suam per annum integre habeat Wilton[] cum omnibus pertinentiis loco prebende Successor vero ipsius nomine dignitatis omnia alia ad thesaurariam pertinentia statim percipiat ad eiusdem dignitatis onera sustinenda Ita etiam quod prebendam si quam prius habuit in ecclesia Ebor[acensi] licite retineat quousque finito anno mortui ad ipsum Wilton[] cum pertinentiis revertatur In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum capituli nostri duximus apponendum Datum in capitulo nostro vii idus Ianuarii anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo
Markups
Names Markup:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit f[] decanus et capitulum Beati Petri Ebor[acensis] salutem eternam in domino Noveritis quod cum defuncto bone memorie w[] de Rutherfeld[] quondam thesaurario Ebor[acensi] verteretur in dubium quid ad dictum defunctum per annum ipsius mortem sequentem quid ad eius successorem pertinere deberet eo quod non apparebat quid nomine prebende quid nomine dignitatis idem mortuus dum viveret possedisset nos de consilio et assensu venerabilis patris nostri Walteri dei gratia Eboracensis archiepiscopi Anglie primatis huiusmodi dubitationem tollere cupientes in futurum providimus statuendum et decrevimus perpetuo in posterum observandum ut decetero quilibet thesaurarius Ebor[acensis] post mortem suam per annum integre habeat Wilton[] cum omnibus pertinentiis loco prebende Successor vero ipsius nomine dignitatis omnia alia ad thesaurariam pertinentia statim percipiat ad eiusdem dignitatis onera sustinenda Ita etiam quod prebendam si quam prius habuit in ecclesia Ebor[acensi] licite retineat quousque finito anno mortui ad ipsum Wilton[] cum pertinentiis revertatur In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum capituli nostri duximus apponendum Datum in capitulo nostro vii idus Ianuarii anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo primodate