Charter Document - 01308022
Charter Number: | 01308022 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Darley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno gratie mcclxx primo die mercurii proxima post festum assumpcionis beate Marie coram domino j[ohanne] de Reygate iusticiario a domino rege dato facta fuit hec concordia apud Le Hurst Robertus de Saucheverel qui dicit aduocationem ecclesie de Bolton[] ad se pertinere et quod abbas de Derl[] illam aduocacionem ei deforciauit uenit et per licenciam concordauit Et est concordia talis quod predictus Robertus uenit et recognouit dictam ecclesiam de Bolton[] esse capellam pertinentem ad ecclesiam beati Petri in Derb[] et concessit ac quiete clamauit pro se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis inperpetuum predictam ecclesiam esse capellam pertinentem ad predictam ecclesiam beati Petri in Derb[] Ita tamen quod predictus Robertus quemdam capellanum ydoneum ad deseruiendum in dicta capella prouidebit et abbas ad ipsius peticionem illum recipiet Et habebit ad sustentacionem suam tres bouatas terre nouem selliones et xii solidos annui redditus cum pertinenciis in Bolton[] Nichilhominus idem capellanus minutas decimas in Bolton[] pro suo seruicio recipiet sicut Robertus quondam capellanus eas plenius recepit per presentacionem Galfridi Barri custodis Patricii de Saucheuerel Et pro ista concessione et quieta clamacione predictus abbas dedit predicto Roberto xx marcas
Markups
Names Markup:
Anno gratie mcclxx primo die mercurii proxima post festum assumpcionis beate Mariedate coram domino j[ohanne] de Reygate iusticiario a domino rege dato facta fuit hec concordia apud Le Hurst Robertus de Saucheverel qui dicit aduocationem ecclesie de Bolton[] ad se pertinere et quod abbas de Derl[] illam aduocacionem ei deforciauit uenit et per licenciam concordauit Et est concordia talis quod predictus Robertus uenit et recognouit dictam ecclesiam de Bolton[] esse capellam pertinentem ad ecclesiam beati Petri in Derb[] et concessit ac quiete clamauit pro se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis inperpetuum predictam ecclesiam esse capellam pertinentem ad predictam ecclesiam beati Petri in Derb[] Ita tamen quod predictus Robertus quemdam capellanum ydoneum ad deseruiendum in dicta capella prouidebit et abbas ad ipsius peticionem illum recipiet Et habebit ad sustentacionem suam tres bouatas terre nouem selliones et xiinumeral solidos annui redditus cum pertinenciis in Bolton[] Nichilhominus idem capellanus minutas decimas in Bolton[] pro suo seruicio recipiet sicut Robertus quondam capellanus eas plenius recepit per presentacionem Galfridi Barri custodis Patricii de Saucheuerel Et pro ista concessione et quieta clamacione predictus abbas dedit predicto Roberto xxnumeral marcas