Charter Document - 01300289
Charter Number: | 01300289 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Darley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Derb[] a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici nono coram Johanne de Vallibus Willelmo de Saham Rogero Loueday Johanne de Metingham et magistro Thoma de Suddington[] justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum de Saucheuerel petentem et Henricum abbatem de Derl[] tenentem de aduocatione ecclesie de Bolton[] cum pertinenciis unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus recognouit predictam aduocationem predicte ecclesie cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue sancte Marie de Derl[] tanquam liberam capellam pertinentem ad ecclesiam suam sancti Petri de Derb[] et illam remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamacione fine et concordia idem abbas dedit predicto Roberto decem marcas argenti