Charter Document - 01300182

Charter Document - 01300182


Charter Number: 01300182
Cartulary Title: The Cartulary of Darley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1281
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Derb[] a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici ix coram Johanne de Vallibus Willelmo de Saham Rogero Loueday Johanne de Metingham et magistro Thoma de Suddington[] iusticiis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Radulfum le Breton[] et Emmam uxorem eius petentes et Henricum abbatem de Derl[] tenentem de uno mesuagio cum pertinenciis in Derb[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Radulfus et Emma recognouerunt predictum mesuagium cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamacione fine et concordia idem abbas dedit predictis Radulfo et Emme quatuor marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Derb[] a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici ixdate coram Johanne de Vallibus Willelmo de Saham Rogero Loueday Johanne de Metingham et magistro Thoma de Suddington[] iusticiis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Radulfum le Breton[] et Emmam uxorem eius petentes et Henricum abbatem de Derl[] tenentem de uno mesuagio cum pertinenciis in Derb[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Radulfus et Emma recognouerunt predictum mesuagium cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamacione fine et concordia idem abbas dedit predictis Radulfo et Emme quatuor marcas argenti