Charter Document - 01300164

Charter Document - 01300164


Charter Number: 01300164
Cartulary Title: The Cartulary of Darley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1253
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
Diplomatics Annotated (brat)

Charter:

Uniuersis presentes litteras inspecturis et audituris Egidius archidiaconus Barksir salutem in domino sempiternam Mandatum domini pape in hec uerba suscepimus [] Partibus igitur conuocatis auctoritate predicta editum fuit ex parte dictorum canonicorum parti dictorum abbatis et conuentus sub hac forma Petunt dicti canonici nomine dictarum ecclesiarum Omnium Sanctorum et sancti Alcmundi quod dicti abbas et conuentus canonice compellantur ad solutionem decimarum eis cum integritate faciendam de omnibus terris dominicis et aliunde adquisitis undecumque eas duxerint excolendas de feno de prouentibus molendinorum et piscariarum et de omnibus aliis rebus decimalibus infra limites parochiarum dicte ecclesie Omnium Sanctorum et sancti Alcmundi de Derb constitutis Protestantes quod si dictas decimas eis amicabiliter nolint persoluere uel de eis non prestandis aliquo iure speciali esse doceant se munitos parati sunt super premissis liti cedere quatenus super premissis immunitas aliqua eis adquisita uel concessa se ualeat extendere et ut sciant de quibus limitibus parochiarum canonici in sua editione sentiunt dicunt quod parochie ecclesiarum Omnium Sanctorum et sancti Alcmundi Derb limitate sunt secundum feuda de dominico domini regis unde de omnibus terris et aliis rebus omnibus decimalibus que possident in dicto feodo et in ipso territorio Derb petunt ab eisdem abbate et conuentu decimas eis exsolui et precipue de illa cultura que iacet inter Derb et abbatiam eorum ex parte occidentali de Derewent que uocatur Abboteflat et de alia cultura que similiter uocatur Abboteflat in campo de Cestria et decimas feni Presertim petunt de Kingesmedwe de parte tota eos contingente in dicto prato Preterea dicunt dicti canonici quod cum monasterium dictorum abbatis et conuentus situm sit in solo dicti feodi et fundatum in territorio memorato idem in preiudicium dictarum ecclesiarium Omnium Sanctorum et sancti Alcmundi Derb tam omnes seruientes eorum ibidem commorantes quam alios se in hac parte ingerentes in predicta ecclesia eorum admittunt diuina eis officia celebrantes et sacramenta ecclesiastica impendentes confessiones audiendo penitencias iniungendo corpora defunctorum sepeliendo panem benedictum et aquam benedictam eucaristiam et extremam unctionem ministrando oblationes et obuentiones ab ipsis percipiunt contra ius parochiale dictarum ecclesiarum super quibus omnibus petunt ipsos canonice compesci ratione suarum ecclesiarum et silentium perpetuum eis imponi et ut iniuste percepta ab eisdem dictis ecclesiis secundum formam iuris restituant Hec omnia proponunt dicti canonici contra dictos abbatem et conuentum non artantes se ad omnia probanda set quatenus probauerint eatenus eis proficiat ad uictoriam Hec dicunt saluo sibi iuris beneficio Cum igitur inter predictos canonicos Derb nomine predicte ecclesie Omnium Sanctorum Derb ex una parte et dictos abbatem et conuentum de Derl super hiis que in dicto libello dictorum canonicorum plenius continentur coram dicto archidiacono Bersir auctoritate predicta quando uerteretur ex altera tandem post plures in ius uocationes et exceptionum propositiones ac appellationem a commissariis dicti archidiaconi ex parte dictorum religiosorum ad ipsum archidiaconum a grauamine interpositam predicte partes amicorum inducte consilio super omnibus in iuditium deductis ordinacioni diminorum prioris sancte Fredeswide Oxon Johannis Constabularii et dicti archidiaconi se spontanei commiserunt promittentes utrimque per stipulationem sollempnem quod ordinacionem eorum gratanter reciperent et eam irrefragabiliter obseruarent sub pena amissionis cause renuntiando ex utraque parte impetratis et impetrandis fori priuilegio excepcioni appellationi in integrum restitutioni et omni iuris auxilio per quod sua ordinatio in toto uel in parte quomodolibet poterit irritari Hoc tamen adiecto moderamine quod pro bono pacis inter predictas partes perpetuo durature pro recompensatione dampnorum que sentit ecclesia predicta exceptione decimarum quas possident dicti religiosi sibi ut dicunt dicti canonici pertinentium non minus una marca annua nec plus duabus dictis canonicis et successoribus suis a dictis religiosis in festis beati Michaelis et resurrectionis dominice annuatim perpetuo prestandis ex consensu partium ualeant ordinare Commiserunt se etiam ordinacioni eorundem super litis expensis et super securitate paranda et cohercione ad ordinacionis presentis obseruacionem facienda Memorati uero ordinatores deum habentes pre oculis prolixo super premissis tractatu habito in hunc modum ordinauerunt quod abbas et conuentus predicti pro bono pacis perpetuo ualiture dabunt predictis canonicis xx solidos annuos in festis supradictis in ecclesia sua de Derb perpetuo soluendos litis expensis utrimque compensandis iurisdictione domini archidiaconi interpretatione pro cohertione partium sine temporis prefixione reseruata redditibus et prestationibus annuis quos et quas collegium predictorum canonicorum Derb percipere consueuerunt a dictis abbate et conuentu ratis manentibus infuturum Omnibus autem aliis que in hoc iuditio non uenerunt quoad ius et possessionem ad dictorum partium communitatem pertinentibus in suo robore duraturis Dicti uero ordinatores in premissorum testimonium huic scripto cirographato sigilla sua apposuerunt ordinantes et firmiter precipientes ut partes principales eidem sigilla sua auctentica appendant alternatim Acta in ecclesia beate Fredeswide virginis Oxon die martis proxima post festum sancti Johannis ante portam Latinam anno domini mccliii

Source (click image below to view full size)

Markups

Diplomatics Markup:









Uniuersis presentes litteras inspecturis et auditurisintitulatio-salutatio standard Egidius archidiaconus Barksirintitulatio-salutatio particulars salutem in domino sempiternamintitulatio-salutatio standard Mandatum domini pape in hec uerba suscepimusnarration [] Partibus igitur conuocatis auctoritate predicta editum fuit ex parte dictorum canonicorum parti dictorum abbatis et conuentus sub hac forma Petunt dicti canonici nomine dictarum ecclesiarum Omnium Sanctorum et sancti Alcmundi quod dicti abbas et conuentus canonice compellantur ad solutionem decimarum eis cum integritate faciendam de omnibus terris dominicis et aliunde adquisitis undecumque eas duxerint excolendas de feno de prouentibus molendinorum et piscariarum et de omnibus aliis rebus decimalibus infra limites parochiarum dicte ecclesie Omnium Sanctorum et sancti Alcmundi de Derb constitutis Protestantes quod si dictas decimas eis amicabiliter nolint persoluere uel de eis non prestandis aliquo iure speciali esse doceant se munitos parati sunt super premissis liti cedere quatenus super premissis immunitas aliqua eis adquisita uel concessa se ualeat extendere et ut sciant de quibus limitibus parochiarum canonici in sua editione sentiunt dicunt quod parochie ecclesiarum Omnium Sanctorum et sancti Alcmundi Derb limitate sunt secundum feuda de dominico domini regis unde de omnibus terris et aliis rebus omnibus decimalibus que possident in dicto feodo et in ipso territorio Derb petunt ab eisdem abbate et conuentu decimas eis exsolui et precipue de illa cultura que iacet inter Derb et abbatiam eorum ex parte occidentali de Derewent que uocatur Abboteflat et de alia cultura que similiter uocatur Abboteflat in campo de Cestria et decimas feni Presertim petunt de Kingesmedwe de parte tota eos contingente in dicto prato Preterea dicunt dicti canonici quod cum monasterium dictorum abbatis et conuentus situm sit in solo dicti feodi et fundatum in territorio memorato idem in preiudicium dictarum ecclesiarium Omnium Sanctorum et sancti Alcmundi Derb tam omnes seruientes eorum ibidem commorantes quam alios se in hac parte ingerentes in predicta ecclesia eorum admittunt diuina eis officia celebrantes et sacramenta ecclesiastica impendentes confessiones audiendo penitencias iniungendo corpora defunctorum sepeliendo panem benedictum et aquam benedictam eucaristiam et extremam unctionem ministrando oblationes et obuentiones ab ipsis percipiunt contra ius parochiale dictarum ecclesiarum super quibus omnibus petunt ipsos canonice compesci ratione suarum ecclesiarum et silentium perpetuum eis imponi et ut iniuste percepta ab eisdem dictis ecclesiis secundum formam iuris restituant Hec omnia proponunt dicti canonici contra dictos abbatem et conuentum non artantes se ad omnia probanda set quatenus probauerint eatenus eis proficiat ad uictoriam Hec dicunt saluo sibi iuris beneficio Cum igitur inter predictos canonicos Derb nomine predicte ecclesie Omnium Sanctorum Derb ex una parte et dictos abbatem et conuentum de Derl super hiis que in dicto libello dictorum canonicorum plenius continentur coram dicto archidiacono Bersir auctoritate predicta quando uerteretur ex altera tandem post plures in ius uocationes et exceptionum propositiones ac appellationem a commissariis dicti archidiaconi ex parte dictorum religiosorum ad ipsum archidiaconum a grauamine interpositam predicte partes amicorum inducte consilio super omnibus in iuditium deductis ordinacioni diminorum prioris sancte Fredeswide Oxon Johannis Constabularii et dicti archidiaconi se spontanei commiserunt promittentes utrimque per stipulationem sollempnem quod ordinacionem eorum gratanter reciperent et eam irrefragabiliter obseruarent sub pena amissionis cause renuntiando ex utraque parte impetratis et impetrandis fori priuilegio excepcioni appellationi in integrum restitutioni et omni iuris auxilio per quod sua ordinatio in toto uel in parte quomodolibet poterit irritarinarration Hoc tamen adiecto moderamine quod pro bono pacis inter predictas partes perpetuo durature pro recompensatione dampnorum que sentit ecclesia predicta exceptione decimarum quas possident dicti religiosi sibi ut dicunt dicti canonici pertinentium non minus una marca annua nec plus duabus dictis canonicis et successoribus suis a dictis religiosis in festis beati Michaelis et resurrectionis dominice annuatim perpetuo prestandis ex consensu partium ualeant ordinare Commiserunt se etiam ordinacioni eorundem super litis expensis et super securitate paranda et cohercione ad ordinacionis presentis obseruacionem facienda Memorati uero ordinatores deum habentes pre oculis prolixo super premissis tractatu habito in hunc modum ordinauerunt quod abbas et conuentus predicti pro bono pacis perpetuo ualiture dabunt predictis canonicis xx solidos annuos in festis supradictis in ecclesia sua de Derb perpetuo soluendos litis expensis utrimque compensandis iurisdictione domini archidiaconi interpretatione pro cohertione partium sine temporis prefixione reseruata redditibus et prestationibus annuis quos et quas collegium predictorum canonicorum Derb percipere consueuerunt a dictis abbate et conuentu ratis manentibus infuturum Omnibus autem aliis que in hoc iuditio non uenerunt quoad ius et possessionem ad dictorum partium communitatem pertinentibus in suo robore duraturisclausulae Dicti uero ordinatores in premissorum testimonium huic scripto cirographato sigilla sua apposuerunt ordinantes et firmiter precipientes ut partes principales eidem sigilla sua auctentica appendant alternatimsealing clause standard Actadate clause standard in ecclesia beate Fredeswide virginis Oxondate clause particulars die martis proxima post festum sancti Johannis ante portam Latinamdate clause particulars anno dominidate clause standard mccliiidate clause particulars

Names Markup:





Uniuersis presentes litteras inspecturis et audituris Egidius archidiaconus Barksir salutem in domino sempiternam Mandatum domini pape in hec uerba suscepimus []embed Partibus igitur conuocatis auctoritate predicta editum fuit ex parte dictorum canonicorum parti dictorum abbatis et conuentus sub hac forma Petunt dicti canonici nomine dictarum ecclesiarum Omnium Sanctorum et sancti Alcmundi quod dicti abbas et conuentus canonice compellantur ad solutionem decimarum eis cum integritate faciendam de omnibus terris dominicis et aliunde adquisitis undecumque eas duxerint excolendas de feno de prouentibus molendinorum et piscariarum et de omnibus aliis rebus decimalibus infra limites parochiarum dicte ecclesie Omnium Sanctorum et sancti Alcmundi de Derb constitutis Protestantes quod si dictas decimas eis amicabiliter nolint persoluere uel de eis non prestandis aliquo iure speciali esse doceant se munitos parati sunt super premissis liti cedere quatenus super premissis immunitas aliqua eis adquisita uel concessa se ualeat extendere et ut sciant de quibus limitibus parochiarum canonici in sua editione sentiunt dicunt quod parochie ecclesiarum Omnium Sanctorum et sancti Alcmundi Derb limitate sunt secundum feuda de dominico domini regis unde de omnibus terris et aliis rebus omnibus decimalibus que possident in dicto feodo et in ipso territorio Derb petunt ab eisdem abbate et conuentu decimas eis exsolui et precipue de illa cultura que iacet inter Derb et abbatiam eorum ex parte occidentali de Derewent que uocatur Abboteflat et de alia cultura que similiter uocatur Abboteflat in campo de Cestria et decimas feni Presertim petunt de Kingesmedwe de parte tota eos contingente in dicto prato Preterea dicunt dicti canonici quod cum monasterium dictorum abbatis et conuentus situm sit in solo dicti feodi et fundatum in territorio memorato idem in preiudicium dictarum ecclesiarium Omnium Sanctorum et sancti Alcmundi Derb tam omnes seruientes eorum ibidem commorantes quam alios se in hac parte ingerentes in predicta ecclesia eorum admittunt diuina eis officia celebrantes et sacramenta ecclesiastica impendentes confessiones audiendo penitencias iniungendo corpora defunctorum sepeliendo panem benedictum et aquam benedictam eucaristiam et extremam unctionem ministrando oblationes et obuentiones ab ipsis percipiunt contra ius parochiale dictarum ecclesiarum super quibus omnibus petunt ipsos canonice compesci ratione suarum ecclesiarum et silentium perpetuum eis imponi et ut iniuste percepta ab eisdem dictis ecclesiis secundum formam iuris restituant Hec omnia proponunt dicti canonici contra dictos abbatem et conuentum non artantes se ad omnia probanda set quatenus probauerint eatenus eis proficiat ad uictoriam Hec dicunt saluo sibi iuris beneficio Cum igitur inter predictos canonicos Derb nomine predicte ecclesie Omnium Sanctorum Derb ex una parte et dictos abbatem et conuentum de Derl super hiis que in dicto libello dictorum canonicorum plenius continentur coram dicto archidiacono Bersir auctoritate predicta quando uerteretur ex altera tandem post plures in ius uocationes et exceptionum propositiones ac appellationem a commissariis dicti archidiaconi ex parte dictorum religiosorum ad ipsum archidiaconum a grauamine interpositam predicte partes amicorum inducte consilio super omnibus in iuditium deductis ordinacioni diminorum prioris sancte Fredeswide Oxon Johannis Constabularii et dicti archidiaconi se spontanei commiserunt promittentes utrimque per stipulationem sollempnem quod ordinacionem eorum gratanter reciperent et eam irrefragabiliter obseruarent sub pena amissionis cause renuntiando ex utraque parte impetratis et impetrandis fori priuilegio excepcioni appellationi in integrum restitutioni et omni iuris auxilio per quod sua ordinatio in toto uel in parte quomodolibet poterit irritari Hoc tamen adiecto moderamine quod pro bono pacis inter predictas partes perpetuo durature pro recompensatione dampnorum que sentit ecclesia predicta exceptione decimarum quas possident dicti religiosi sibi ut dicunt dicti canonici pertinentium non minus una marca annua nec plus duabus dictis canonicis et successoribus suis a dictis religiosis in festis beati Michaelis et resurrectionis dominice annuatim perpetuo prestandis ex consensu partium ualeant ordinare Commiserunt se etiam ordinacioni eorundem super litis expensis et super securitate paranda et cohercione ad ordinacionis presentis obseruacionem facienda Memorati uero ordinatores deum habentes pre oculis prolixo super premissis tractatu habito in hunc modum ordinauerunt quod abbas et conuentus predicti pro bono pacis perpetuo ualiture dabunt predictis canonicis xxnumeral solidos annuos in festis supradictis in ecclesia sua de Derb perpetuo soluendos litis expensis utrimque compensandis iurisdictione domini archidiaconi interpretatione pro cohertione partium sine temporis prefixione reseruata redditibus et prestationibus annuis quos et quas collegium predictorum canonicorum Derb percipere consueuerunt a dictis abbate et conuentu ratis manentibus infuturum Omnibus autem aliis que in hoc iuditio non uenerunt quoad ius et possessionem ad dictorum partium communitatem pertinentibus in suo robore duraturis Dicti uero ordinatores in premissorum testimonium huic scripto cirographato sigilla sua apposuerunt ordinantes et firmiter precipientes ut partes principales eidem sigilla sua auctentica appendant alternatim Acta in ecclesia beate Fredeswide virginis Oxon die martis proxima post festum sancti Johannis ante portam Latinam anno domini mccliiidate