Charter Document - 01300046
Charter Number: | 01300046 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Darley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Notingh[] in octauas sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo coram Willelmo de Ebor[] Willelmo de Insula Radulfo de Norwyc[] Roberto de Dun et Willelmo de Heryz justiciariis itinerantibus et aliis domini fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum de Sandiacre petentem et Willelmum filium Josep quem Robertus le Bey uocauit ad warantiam et qui ei warantizauit de duobus molendinis cum pertinenciis in Derb[] Vnde placitum fuit inter eos in eadem scilicet quod predictus Willelmus recognouit predicta molendina cum pertinenciis esse ius ipsius Ricardi et pro hac recognitione fine et concordia idem Ricardus concessit predicto Willelmo predicta molendina cum pertinenciis habend et tenend eidem Willelmo et heredibus suis de predicto Ricardo et heredibus suis inperpetuum Reddendo inde annuatim unam marcam argenti ad duos terminos scilicet medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis et aquietando predicta molendina cum pertinenciis uersus capitales dominos feodi illius de omnibus seruiciis suis ad illa molendina pertinentibus pro omni seruicio et exactione Et sciendum quod predictus Ricardus et heredes sui habebunt multuram liberam tocius bladi proprie domus sue de Lutchirch[] ad predicta molendina quietam de theloneo imperpetuum Et hec concordia facta fuit presente Willelmo Basset qui remisit et quiete clamauit de se et heredibus suis predicto Willelmo filio Josep et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in predictis molendinis cum pertinenciis in perpetuum