Charter Document - 01290084
| Charter Number: | 01290084 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Starrs and Jewish Charters Preserved in the British Museum [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Lease |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ita conuenit in presencia domini Hugonis de Battonia et Willelmi Briton Iusticiariis Iudeorum Inter Radulfum de La Newelond ex vna parte et Hugonem de London ex altera videlicet quod dictus Radulfus pre manibus dimisit et concessit predicto Hugoni quadraginta acras terre arabilis cum pertinenciis de dominico suo in la Newelond Et tres acras prati E quibus viginti quatuor acre simul iacent in campo qui vocatur Ailwinesfeld contra portam Sagari Et habuttant versus viam qui extenditur versus Chelemersforde et Storteford Et sunt hec viginti quatuor acre ad warectum Et sexdecim acre terre arabilis iacent in campo qui vocatur Westfeld simul a via iuxta molendinum uersus orientem Et tres acre prati in meliori loco in prato quod vocatur Bruggemad simul iacent habend et tenend de dicto Radulfo et heredibus suis sibi et assignatis suis et quibuscumque vel quandocumque eas assignare voluerit libere et quiete bene et in pace siue secularibus siue viris religiosis in morte uel in vita a festo Sancti Michaelis anno Eadmundi Cantuariensis Archepiscopi secundo usque ad tres annos proximos sequentes et completos Et quia in fine istorum predictorum trium annorum reuertetur tota terra quam Simon de Abbind tenuit quieta et soluta ad dictum Radulfum et ad heredes suos concessit et dimisit totam illam terram cum pertinenciis dicto Hugoni et assingnatis suis ad firmam videlicet triginta acras terre arabilis in la Newelon in campo qui vocatur Pirifeld et habuttant versus Kadipol Et sunt ad warectum Et viginti quinque acras que iacent Inter terram Iohannis de le fenne et inter pasturam que vocatur la sladdere Et quindecim acras in campo qui vocatur le Hoc Et xvij acras prati de prato quod iacet inter Kadipol et Purtepol et totam illam pasturam que vocatur La Sladdere Et totam illam pasturam que est circa Gardinum cum pastura in Gardino cum pertinenciis cum Introitibus et exitibus in semitis in viis in planis et omnibus libertatibus et integritatibus sicut dictus Simon melius uel liberius aliquando tenuit habend et tenend de dicto Radulfo et heredibus suis sibi et assignatis suis et cuicumque vel quibuscumque eas dare uel assignare uoluerit libere et pacifice in morte uel in vita siue secularibus siue viris religiosis a fine predictorum trium annorum prius nominatorum usque ad sexdecim annos proximos sequentes et completos Si autem in fine dictorum trium annorum aliqua difficultas euenerit uel Inpedimentum per predictum Radulfum uel heredes suos uel alio modo quod dictus Hugo vel assignati eius non habuerint totam terram Simonis sicut predictum est Dicte xl acre cum tribus acris prati et etiam cum quatuor acris prati et dimidia quas idem Hugo prius habuit de dicto Radulfo ad firmam remanebunt in perpetuum quiete et solute dicto Hugoni uel quibuscumque eas assignare uoluerit in morte uel in vita absque omni clamio impedimento uel incumberamento dicti Radulfi uel heredum suorum Et preterea dictus Radulfus concessit eidem escambium tante terre et tanti prati quantum Simon tenuit videlicet sexaginta et quindecim acras terre arabilis que simul iacent in campo qui vocatur Le Grant Champ Concessit etiam eidem escambium de prato videlicet de prato Alexandri in La Sladdere quatuor acras Et in Bruggemad quatuor acras Et in prato quod Iohannes faber tenet versus molendinum quatuor acras et dimidiam Et in La Mora iuxta molendinum quod fuit aquaticum quinque acras Et de pastura concessit eidem v acras que iacent in La Mora iuxta quinque acras prati ultimo nominatas Conuenit etiam inter eos quod si aliquod inpedimentum fuerit de terra Simonis uel de escambio et dictus Hugo expensas fecerit uel custum posuerit dicta occasione ad terram Simonis uel ad escambium recuperandum demanda integra remanente dicto Hugoni prout eidem placuerit Radulfus uel heredes sui qui pro tempore fuerint reddent sine inpedimento dicto Hugoni uel assignatis uel executoribus suis totum custum uel expensas quas ipse Hugo uel assignati uel executores sui fecerint Concessit etiam dictus Radulfus dicto Hugoni quod si aliquo modo terra quam Willelmus de Berners de eo habet vel terra quam Galfridus de Aldewart miles de eo tenet Infra tres annos ad manus eius uel heredum suorum peruenerit dictus Hugo si ei placuerit habebit de eis escambium terre arabilis et prati et pasture ad extensionem terre quam Simon de Abbind tenuit Et in firme dimissione dictus Hugo aliis propinquior erit si dicte terre ad firmam dimitti debeant Et pro hac conuencione et firme dimissione acquietauit dictus Hugo dictum Radulfum et heredes suos uersus Iudeos de viginti quinque marcis argenti quas pro firma sexdecim annorum pre manibus soluit Ita quod dictus Radulfus tunc remansit quietus uersus Iudeos Nec licebit dicto Radulfo uel heredibus suis dictas xl acras cum tribus acris prati uel terram Simonis uel escambium terre Simonis aliquo modo uersus Iudeos uel Christianos Incumberare quominus dictus Hugo uel assignati eius dictas terras possint pacifice sicut predictum est habere Et sciendum quod Radulfus et heredes sui acquietabunt warantizabunt et sine dampno conseruabunt dictum Hugonem et assignatos uel executores suos uersus Regem vicecomites forestarios et omnes vic[ecomites] Balliuos et omnes alios de omnibus consuetudinibus exactionibus et omnibus secularibus demandis que per legem terre uel preter legem terre fieri possunt Et hanc conuentionem et firme dimissionem in omnibus sicut predictum est fideliter obseruandam dictus Radulfus Willelmus Iohannes heredes sui affidauerunt Et pro se et heredibus suis penam viginti librarum adiecerunt que reddetur sine aliqua difficultate dicto Hugoni et assignatis suis si ipsi uel aliquis eorum contra hanc conuentionem venerint Et sciendum quod si predictus Hugo uel assignati eius habuerint terram Simonis uel Escambium sicut predictum est post tres annos quadraginta acre cum tribus acris prati reuertentur ad predictum Radulfum et ad heredes suos quiete et solute Eodem modo post sexdecim annos terra Simonis uel escambium reuertentur ad predictum Radulfum et ad heredes suos quieta et soluta absque malicia et omni mali ingenio Licebit etiam dicto Hugoni uel assignatis uel executoribus suis in foro seculari uel ecclesiastico penam prosequi non obstante ciuilis uel canonici Iuris remedio Et ad plenissimam securitatem huic scripto in modum Cirografi confecto tam Radulfus quam heredes sui in presencia Iusticiariorum Iudeorum sigilla sua apposuerunt Hiis Testibus Magistro Rogero de Boclond et Alexandro de Tillebr Capellanis Galfrido de Burnh et Ricardo clericis Domino Willelmo de La Newelon milite et Iohanne fratribus Henrico le Maunsel Galfrido Baret Sirwaldo de Maluern Waltero Hummedino et aliis
Markups
Names Markup:
Ita conuenit in presencia domini Hugonis de Battonia et Willelmi Briton Iusticiariis Iudeorum Inter Radulfum de La Newelond ex vna parte et Hugonem de London ex altera videlicet quod dictus Radulfus pre manibus dimisit et concessit predicto Hugoni quadraginta acras terre arabilis cum pertinenciis de dominico suo in la Newelond Et tres acras prati E quibus viginti quatuor acre simul iacent in campo qui vocatur Ailwinesfeld contra portam Sagari Et habuttant versus viam qui extenditur versus Chelemersforde et Storteford Et sunt hec viginti quatuor acre ad warectum Et sexdecim acre terre arabilis iacent in campo qui vocatur Westfeld simul a via iuxta molendinum uersus orientem Et tres acre prati in meliori loco in prato quod vocatur Bruggemad simul iacent habend et tenend de dicto Radulfo et heredibus suis sibi et assignatis suis et quibuscumque vel quandocumque eas assignare voluerit libere et quiete bene et in pace siue secularibus siue viris religiosis in morte uel in vita a festo Sancti Michaelis anno Eadmundi Cantuariensis Archepiscopi secundo usque ad tres annos proximos sequentes et completos Et quia in fine istorum predictorum trium annorum reuertetur tota terra quam Simon de Abbind tenuit quieta et soluta ad dictum Radulfum et ad heredes suos concessit et dimisit totam illam terram cum pertinenciis dicto Hugoni et assingnatis suis ad firmam videlicet triginta acras terre arabilis in la Newelon in campo qui vocatur Pirifeld et habuttant versus Kadipol Et sunt ad warectum Et viginti quinque acras que iacent Inter terram Iohannis de le fenne et inter pasturam que vocatur la sladdere Et quindecim acras in campo qui vocatur le Hoc Et xvij acrasnumeral prati de prato quod iacet inter Kadipol et Purtepol et totam illam pasturam que vocatur La Sladdere Et totam illam pasturam que est circa Gardinum cum pastura in Gardino cum pertinenciis cum Introitibus et exitibus in semitis in viis in planis et omnibus libertatibus et integritatibus sicut dictus Simon melius uel liberius aliquando tenuit habend et tenend de dicto Radulfo et heredibus suis sibi et assignatis suis et cuicumque vel quibuscumque eas dare uel assignare uoluerit libere et pacifice in morte uel in vita siue secularibus siue viris religiosis a fine predictorum trium annorum prius nominatorum usque ad sexdecim annos proximos sequentes et completos Si autem in fine dictorum trium annorum aliqua difficultas euenerit uel Inpedimentum per predictum Radulfum uel heredes suos uel alio modo quod dictus Hugo vel assignati eius non habuerint totam terram Simonis sicut predictum est Dicte xl acrenumeral cum tribus acris prati et etiam cum quatuor acris prati et dimidia quas idem Hugo prius habuit de dicto Radulfo ad firmam remanebunt in perpetuum quiete et solute dicto Hugoni uel quibuscumque eas assignare uoluerit in morte uel in vita absque omni clamio impedimento uel incumberamento dicti Radulfi uel heredum suorum Et preterea dictus Radulfus concessit eidem escambium tante terre et tanti prati quantum Simon tenuit videlicet sexaginta et quindecim acras terre arabilis que simul iacent in campo qui vocatur Le Grant Champ Concessit etiam eidem escambium de prato videlicet de prato Alexandri in La Sladdere quatuor acras Et in Bruggemad quatuor acras Et in prato quod Iohannes faber tenet versus molendinum quatuor acras et dimidiam Et in La Mora iuxta molendinum quod fuit aquaticum quinque acras Et de pastura concessit eidem v acrasnumeral que iacent in La Mora iuxta quinque acras prati ultimo nominatas Conuenit etiam inter eos quod si aliquod inpedimentum fuerit de terra Simonis uel de escambio et dictus Hugo expensas fecerit uel custum posuerit dicta occasione ad terram Simonis uel ad escambium recuperandum demanda integra remanente dicto Hugoni prout eidem placuerit Radulfus uel heredes sui qui pro tempore fuerint reddent sine inpedimento dicto Hugoni uel assignatis uel executoribus suis totum custum uel expensas quas ipse Hugo uel assignati uel executores sui fecerint Concessit etiam dictus Radulfus dicto Hugoni quod si aliquo modo terra quam Willelmus de Berners de eo habet vel terra quam Galfridus de Aldewart miles de eo tenet Infra tres annos ad manus eius uel heredum suorum peruenerit dictus Hugo si ei placuerit habebit de eis escambium terre arabilis et prati et pasture ad extensionem terre quam Simon de Abbind tenuit Et in firme dimissione dictus Hugo aliis propinquior erit si dicte terre ad firmam dimitti debeant Et pro hac conuencione et firme dimissione acquietauit dictus Hugo dictum Radulfum et heredes suos uersus Iudeos de viginti quinque marcis argenti quas pro firma sexdecim annorum pre manibus soluit Ita quod dictus Radulfus tunc remansit quietus uersus Iudeos Nec licebit dicto Radulfo uel heredibus suis dictas xl acrasnumeral cum tribus acris prati uel terram Simonis uel escambium terre Simonis aliquo modo uersus Iudeos uel Christianos Incumberare quominus dictus Hugo uel assignati eius dictas terras possint pacifice sicut predictum est habere Et sciendum quod Radulfus et heredes sui acquietabunt warantizabunt et sine dampno conseruabunt dictum Hugonem et assignatos uel executores suos uersus Regem vicecomites forestarios et omnes vic[ecomites] Balliuos et omnes alios de omnibus consuetudinibus exactionibus et omnibus secularibus demandis que per legem terre uel preter legem terre fieri possunt Et hanc conuentionem et firme dimissionem in omnibus sicut predictum est fideliter obseruandam dictus Radulfus Willelmus Iohannes heredes sui affidauerunt Et pro se et heredibus suis penam viginti librarum adiecerunt que reddetur sine aliqua difficultate dicto Hugoni et assignatis suis si ipsi uel aliquis eorum contra hanc conuentionem venerint Et sciendum quod si predictus Hugo uel assignati eius habuerint terram Simonis uel Escambium sicut predictum est post tres annos quadraginta acre cum tribus acris prati reuertentur ad predictum Radulfum et ad heredes suos quiete et solute Eodem modo post sexdecim annos terra Simonis uel escambium reuertentur ad predictum Radulfum et ad heredes suos quieta et soluta absque malicia et omni mali ingenio Licebit etiam dicto Hugoni uel assignatis uel executoribus suis in foro seculari uel ecclesiastico penam prosequi non obstante ciuilis uel canonici Iuris remedio Et ad plenissimam securitatem huic scripto in modum Cirografi confecto tam Radulfus quam heredes sui in presencia Iusticiariorum Iudeorum sigilla sua apposuerunt Hiis Testibus Magistro Rogero de Boclond et Alexandro de Tillebr Capellanis Galfrido de Burnh et Ricardo clericis Domino Willelmo de La Newelon milite et Iohanne fratribus Henrico le Maunsel Galfrido Baret Sirwaldo de Maluern Waltero Hummedino et aliis
