Charter Document - 01290080
Charter Number: | 01290080 |
---|---|
Cartulary Title: | Starrs and Jewish Charters Preserved in the British Museum [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Ego Walter[us] de Coluerholedane et Ego Blanchia vxor eiusdem dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus Willelmo filio Godefridi Braciatoris duas acras terre nostre Iacentes inter terras predicti Willelmi que est uersus West et terram Roberti forestarii que est uersus East habend et tenend sibi et heredibus suis de nobis et de heredibus nostris libere quiete Iure hereditario in perpetuum Reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris ad festum sancti michaelis duodecim denarios pro omni seruitio seculari ad nos et ad heredes nostros pertinente Et nos predicti Walterus et Blanchia et heredes nostri warantizabimus et defendemus predictam terram predicto Willelmo et heredibus suis et eius assignatis contra omnes homines et feminas per predictum annuum seruitium in perpetuum Pro hac autem nostra donatione et concessione et carte huius confirmatione et warantizatione nostra facta et recordata et sigillo nostro firmiter munita anno regni Regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo tercio dedit nobis predictus Willelmus septem marcas sterlingorum in gersumam Hiis testibus Iohanne de Chich Radulfo de Hegham Ricardo de Chaldan Roberto fratre suo Lamberto de Chaldan Rogero de Tremefeld Willelmo de la Hill Benedicto allutore Hugone filio Ailwyni Henrico Talebot Iohanne clerico et multis aliis