Charter Document - 01290070

Charter Document - 01290070


Charter Number: 01290070
Cartulary Title: Starrs and Jewish Charters Preserved in the British Museum [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1264
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris uel audituris Abraham filius Iacobi Iudeus Linc[] salutem Sciatis quod remisi et omnino quietum clamaui de me et heredibus meis et assignatis meis Inperpetuum Domino Priori et Conuentui de Bullyngton et successoribus suis totum Ius et clamium quod umquam habui uel habere potui super totam illam terram in longitudine et latitudine In parochia Sancte Trinitatis Linc[] In Wyckford que fuit quondam Alani tixtoris ibidem Ita scilicet quod Ego uel heredes mei uel assignati mei nichil possumus exigere uel calumpniari uersus dictum Priorem et Conuentum uersus successores suos super dictam terram sicut predictum est occasione alicuius debiti uel demande que umquam dictus Alanus debuit mihi uel Iacobo patri meo per scriptum uel per talliam uel aliquo alio modo nomine Iudaismi ab Inicio seculi usque ad finem mundi In huius rei testimonium Hoc scriptum littera mea Ebrayca singnaui pro me et heredibus meis et assignatis meis et pro dicto Iacobo patre meo et pro omnibus aliis Iudeis per Archam Cyrographorum Actum apud Linc[] In crastino Sancte Katerine virginis anno regni regis Henrici filii Iohannis xl nono

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus hoc scriptum visuris uel audituris Abraham filius Iacobi Iudeus Linc[] salutem Sciatis quod remisi et omnino quietum clamaui de me et heredibus meis et assignatis meis Inperpetuum Domino Priori et Conuentui de Bullyngton et successoribus suis totum Ius et clamium quod umquam habui uel habere potui super totam illam terram in longitudine et latitudine In parochia Sancte Trinitatis Linc[] In Wyckford que fuit quondam Alani tixtoris ibidem Ita scilicet quod Ego uel heredes mei uel assignati mei nichil possumus exigere uel calumpniari uersus dictum Priorem et Conuentum uersus successores suos super dictam terram sicut predictum est occasione alicuius debiti uel demande que umquam dictus Alanus debuit mihi uel Iacobo patri meo per scriptum uel per talliam uel aliquo alio modo nomine Iudaismi ab Inicio seculi usque ad finem mundi In huius rei testimonium Hoc scriptum littera mea Ebrayca singnaui pro me et heredibus meis et assignatis meis et pro dicto Iacobo patre meo et pro omnibus aliis Iudeis per Archam Cyrographorum Actum apud Linc[] In crastino Sancte Katerine virginis anno regni regis Henrici filii Iohannis xl nonodate