Charter Document - 01280135

Charter Document - 01280135


Charter Number: 01280135
Cartulary Title: The Domesday of St. Pauls of the Year MCCXXII [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1141
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab incarnatione domini MCXLI facta est hec conventio inter capitulum sancti Pauli Lund[oniensis] et Osbertum de ardele Videlicet quod concedunt ei omni tempore vite sue supradictum manerium ad firmam quam diu eis inde bene servierit et firmam bene reddiderit Hec est autem firma quam reddet Primo anno videlicet a festo sancti Michael[is] usque ad idem festum reddet tres parvas firmas in pane et cervisia et in constantiis pistrini et bracini et in elemosina et c solidis in denariis secundo autem anno iv firmas in pane et cervisia et aliis constantis et vii libras in denariis Tercio vero anno similiter iv firmas in pane et cervisia et aliis constantis et viii libras in denariis et sic semper deinceps De hoc autem tenemento juravit ipse Osbertus capitulo fidelitatem super iiii evangelia Hec autem sunt que recepit in manerio et que reddet quando reddet manerium Ibi recepit xx boves appreciatus lx solidis et i equum appreciatum iii solidis et iii vaccas cum vitulis preciatis xi solidis et vi denariis et cxx oves et vi arietes preciatis xlii solidis et xxx porcos preciatis xxiv solidis et viii denariis Magnam grangiam recepit plenam frumento versus occidentem usque ad ostium et versus orientem plenam avena similiter usque ad ostium et medium contra ostium plenum avena secundam grangiam juxta illam recepit plenam avena usque ad ostium versus occidentem et plenam frumento usque ad ostium versus orientem et in medio nichil Hujus grangie longitudo erat lii ped[es] preter duo culatia que habebant longitud[ine] xiv ped[es] et latitud[ine] xv preter alam que habebat iv ped[es] et altit[udine] sub trabe ix ped[es] et super trabem usque ad festum vii ped[es] Tercia grangia erat plena siligine usque ad balcum versus orientem usque ad ostium et versus occidentem erant iii caritate hordei et vi feni Corpus hujus grangie erat long[itudine] xlvii ped[es] preter duo culatia unumquodque vi ped[es] et latit[udine] hujus grangie xv ped[es] preter alam que habebat iv ped[es] et altit[udine] sub balco x ped[es] et super balcum usque ad festum viii ped[es] Recepit etiam bonam hallam et cameram i trisantam et unum appenditium ad hallam versus sud[] et i privatam domum juxta cameram et aliam in curia et bonum granarium et coquinam et fenile et stabulum iiii tonellos et iii cuppas et plumbum super fornacem et bancum et bufetum et ii mensas et super hec omnia recepit nemus bene servatum et pisas valentes dimidiam marcam argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno ab incarnatione domini MCXLIdate facta est hec conventio inter capitulum sancti Pauli Lund[oniensis] et Osbertum de ardele Videlicet quod concedunt ei omni tempore vite sue supradictum manerium ad firmam quam diu eis inde bene servierit et firmam bene reddiderit Hec est autem firma quam reddet Primo anno videlicet a festo sancti Michael[is] usque ad idem festum reddet tres parvas firmas in pane et cervisia et in constantiis pistrini et bracini et in elemosina et c solidis in denariis secundo autem anno iv firmasnumeral in pane et cervisia et aliis constantis et vii librasnumeral in denariis Tercio vero anno similiter iv firmasnumeral in pane et cervisia et aliis constantis et viii librasnumeral in denariis et sic semper deinceps De hoc autem tenemento juravit ipse Osbertus capitulo fidelitatem super iiii evangelianumeral Hec autem sunt que recepit in manerio et que reddet quando reddet manerium Ibi recepit xx bovesnumeral appreciatus lx solidisnumeral et i equumnumeral appreciatum iii solidisnumeral et iii vaccasnumeral cum vitulis preciatis xi solidisnumeral et vi denariisnumeral et cxx ovesnumeral et vi arietesnumeral preciatis xlii solidisnumeral et xxx porcosnumeral preciatis xxiv solidisnumeral et viii denariisnumeral Magnam grangiam recepit plenam frumento versus occidentem usque ad ostium et versus orientem plenam avena similiter usque ad ostium et medium contra ostium plenum avena secundam grangiam juxta illam recepit plenam avena usque ad ostium versus occidentem et plenam frumento usque ad ostium versus orientem et in medio nichil Hujus grangie longitudo erat lii ped[es]numeral preter duo culatia que habebant longitud[ine] xiv ped[es]numeral et latitud[ine] xvnumeral preter alam que habebat iv ped[es]numeral et altit[udine] sub trabe ix ped[es]numeral et super trabem usque ad festum vii ped[es]numeral Tercia grangia erat plena siligine usque ad balcum versus orientem usque ad ostium et versus occidentem erant iii caritatenumeral hordei et vi feninumeral Corpus hujus grangie erat long[itudine] xlvii ped[es] preter duo culatia unumquodque vi ped[es]numeral et latit[udine] hujus grangie xv ped[es]numeral preter alam que habebat iv ped[es]numeral et altit[udine] sub balco x ped[es]numeral et super balcum usque ad festum viii ped[es]numeral Recepit etiam bonam hallam et cameram i trisantamnumeral et unum appenditium ad hallam versus sud[] et i privatamnumeral domum juxta cameram et aliam in curia et bonum granarium et coquinam et fenile et stabulum iiii tonellosnumeral et iii cuppasnumeral et plumbum super fornacem et bancum et bufetum et ii mensasnumeral et super hec omnia recepit nemus bene servatum et pisas valentes dimidiam marcam argenti