Charter Document - 01270590

Charter Document - 01270590


Charter Number: 01270590
Cartulary Title: The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1255
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter dominum Willelmum abbatem Sancti Augustini de Bristoll[] et ejusdem loci conventum ex parte una et Robertum Punfreit ex altera anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo nono in festo Beati Gregorii in presentia venerabilis patris abbatis Westm[] Elie de Cumbe tunc senescalli domini Edwardi apud Bristoll[] Henrici de Gant Elie Longo et Rogeri de Kantoc Videlicet quod dicti Abbas et conventus remiserunt dicto Roberto omnia arreragia annui redditus septem solidorum de quadam terra in Radecliva quem videlicet redditus dictis canonicis annuatim solvere debuisset Pro qua autem remissione concessit dictus Robertus de Pumfreit pro se et heredibus et assignatis suis quod memorati abbas et conventus habeant liberam elemosinam et potestatem de namio capiendo in tenemento illo quod memoratus Robertus tenuit in vico de Radecliva quod est proximum domum Galfridi Long in parte occidentali per tres annos proximo sequentes et de dicto namio prefato Roberto et heredibus vel assignatis suis absque contradictione restituendo Infra vero dictos tres annos memoratus Robertus vel heredes vel assignati sui dictum tenementum reedificabunt bene et sufficienter Ita videlicet quod dicti canonici dictum redditum de predicto tenemento ut predictum est plene percipere possint et dictum tenementum si necesse fuerit pro defectu dicti redditus distringere Et si contingat quod dictus Robertus vel heredes vel assignati sui in edificatione dicti tenementi defecerunt aut negligentes inventi fuerunt et morosi ex tunc obligavit se dictus Robertus pro se et heredibus et assignatis suis scripto presenti quod dicti canonici dictum Robertum et heredes et suos assignatos per omnia tenementa sua in villa Bristoll[] tam in comitatu Glouc[] quam Sumers[] ad dictum redditum solvendum compellere possint sine omni contradictione vel reclamatione Ad majorem hujus conventionis securitatem presenti scripto in modum cyrographi confecto et inter partes diviso signa partium huic inde sunt appensa

Source (click image below to view full size)