Charter Document - 01270446

Charter Document - 01270446


Charter Number: 01270446
Cartulary Title: The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1255
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus Campe de Winteburn[] salutem Notum vobis facio quod ego pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum remisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis inperpetuum abbati et conventui Sancti Augustini de Bristoll[] totum jus et clamium quod habui vel quocumque modo habere potui in omnibus terris suis de Almodesbur[] et de Winteburn[] tam assartis quam aliis in quibus aliquando ratione commune pasture jus michi competere dicebam vel quocumque titulo pertinere potuit vel debuit Et quia nolo quod prefati canonici per me vel per heredes meos aut assignatos aliquam calumpniam inpedimentum vexationem sustineant aut molestiam vel nos aliquid juris in locis prenominatis de cetero vendicare valeamus presens scriptum eisdem fieri volui et sigillo meo signavi Datum anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxxix in festo Beati Kenelmi martiris t[estibus]

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus Campe de Winteburn[] salutem Notum vobis facio quod ego pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum remisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis inperpetuum abbati et conventui Sancti Augustini de Bristoll[] totum jus et clamium quod habui vel quocumque modo habere potui in omnibus terris suis de Almodesbur[] et de Winteburn[] tam assartis quam aliis in quibus aliquando ratione commune pasture jus michi competere dicebam vel quocumque titulo pertinere potuit vel debuit Et quia nolo quod prefati canonici per me vel per heredes meos aut assignatos aliquam calumpniam inpedimentum vexationem sustineant aut molestiam vel nos aliquid juris in locis prenominatis de cetero vendicare valeamus presens scriptum eisdem fieri volui et sigillo meo signavi Datum anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxxix in festo Beati Kenelmi martirisdate t[estibus]