Charter Document - 01270425
Charter Number: | 01270425 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1258 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Alicia filia Thome Gaunsel salutem Universitatem vestram scire volo me sponte et bona voluntate mea remisisse et inperpetuum pro me et heredibus meis quietum clamasse abbati et conventui Sancti Augustini de Bristoll[] omne jus et clamium quod michi competere dicebam et Gunnild sorori mee in duabus partibus unius virgate terre cum pertinenciis in Almodesbur[] vel quocumque modo competere potuit unde placitum motum fuit in curia domini regis per breve de recto Et quia volo dicti canonici predictam terram cum omnibus suis pertinenciis bene et in pace absque omni placito et calumpnia pro me et heredibus meis possideant inperpetuum presens scriptum sigilli mei inpressione duxi confirmandum t[estibus]