Charter Document - 01270424

Charter Document - 01270424


Charter Number: 01270424
Cartulary Title: The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Gonnilda filia Thome Gansel salutem Universitatem vestram scire volo me sponte et bona voluntate mea remisisse et inperpetuum pro me et heredibus meis quietum clamasse abbati et conventui Sancti Augustini de Bristoll[] omne jus et clamium quod michi competere dicebam et Alicie sorori mee in duabus partibus unius virgate terre cum pertinenciis in Almodesbur[] vel quocumque modo competere potuit unde placitum motum fuit in curia domini regis per breve de recto Et quia volo quod dicti canonici predictam terram cum omnibus suis pertinenciis bene et in pace absque omni placito et calumpnia pro me et heredibus meis possideant inperpetuum presens scriptum sigilli mei inpressione duxi confirmandum t[estibus]

Source (click image below to view full size)