Charter Document - 01270417
Charter Number: | 01270417 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Gansel concessi et quietum clamavi pro me et heredibus meis Willelmo de Claro Fonte tunc vicario de Almodesbur[] et assignatis suis totum jus meum quod habui vel habere potui in septem acris terre in Chafaham cum pertinenciis suis unde eundem Willelmum implacitavi coram justiciis itinerantibus domini regis per breve de morte antecessoris tenend et habend sibi vel cuicumque assignare voluerit inperpetuum Et ego et heredes mei dictas septem acras terre cum pertinenciis predicto Willelmo et assignatis suis contra omnes homines et feminas inperpetuum warantizabimus Pro hac autem concessione et quieta clamatione et warantizatione dedit michi dictus Willelmus unam marcam argenti in gersuma In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum duxi apponendum Facta autem fuit hec carticula die Translationis Sancti Benedicti coram dominis Roberto de Lexinton[] Radulfo de Sulleya Juell[ano] de Nouill[] Willelmo de Colewrche Roberto de Haye justic[iis] domini regis itinerantibus apud Gloucest[] anno regni regis Henrici filii regis j[ohannis] vicesimo quinto t[estibus]