Charter Document - 01270393
Charter Number: | 01270393 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverit universi presens scriptum visuri vel audituri quod cum multiplices et diverse contentiones inter abbatem et conventum Sancti Augustini de Bristoll[] Wigor[] diocesis ex parte una et abbatem et conventum de Stanleh[] Sisterciensis ordinis Sarum dioc[esis] ex altera moverentur tam super decimis feni quam super minutis decimis de Wapele et de Cuderinton[] similiter et super erectione capelle dictorum abbatis et conventus de Stanlegh[] apud Cuderintone tandem post multis labores et altercationes omnes lites et contentiones inter memoratas partes bonis intermediantibus sopite sunt in hac forma Videlicet quod predicti abbas et conventus Sancti Augustini de Bristoll[] pro se et ecclesia sua et successoribus suis remiserunt et concesserunt supradictis abbati et conventui de Stanlegh[] et eorum monasterio et successoribus suis inperpetuum omnes decimas feni provenientes de terris tam liberorum hominum eorumdem abbatis et conventus de Stanlegh[] quam serviliter tenencium in Cuderintone et Wapell[] Et etiam omnes decimas provenientes de universis propriis pratis dictorum abbatis et conventus de Stanlegh[] in prefatis villis Reddendo nomine perpetue pacis annuatim dimidiam marcam argenti abbati et conventui Sancti Augustini de Bristoll[] ad festum Sancti Michaelis quam tradent apud Cuderintone eisdem que procuratori suo vel eorum certo nuntio Preterea ex concensu et bona voluntate abbatis et conventus Sancti Augustini de Bristoll[] dicti abbas et conventus de Stanlegh[] et alii supervenientes in memorata capella in curia sua de Cuderinton[] erecta divina celebrabunt et audient sine alicujus inpedimento et contradictione salvis matrici ecclesie de Wapel[] omnibus oblationibus in eadem capella oblatis Ita tamen quod nullum de parochianis de Wapele admittent ibidem ad divina nisi ex speciali vicarii de Wapel[] licentia excepta propria familia sua Ecclesia vero de Wapel[] percipiet ex voluntate et concessione abbatis et conventus de Stanlegh[] inperpetuum omnes minutas decimas omnium hominum suorum de Cuderintone et de Wapel[] exceptis prefatis decimis feni sive inter minores decimas sive inter majores computari debeant non obstante aliquo processu coram quocumque judice ordinario vel delegato habito aut instrumento ante tempus confectionis hujus compositionis inter prefatos abbates et conventus vel aliquos alios superdictis minutis decimis confecto sed omnis vexatio et secularis exactio super omnibus premissis et eorum areragiis et quibuscumque rebus aliis prefatis aut dictis aliqua occasione ante tempus prenominate pacis inite mota huic inde plenarie remissa est inperpetuum Ut autem hec real[is] compositio perpetue firmitatis robur optineat utraque pars eidem in modum cyrographi confecte sigilla sua huic inde apposuit Datum anno domini milesimo ducentesimo quadragesimo nono in vigilia Sancti Martini episcopi