Charter Document - 01270364

Charter Document - 01270364


Charter Number: 01270364
Cartulary Title: The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1241
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Philippus de Couell[] salutem Noveritis me inperpetuum remisisse et quietam clamasse pro me et heredibus meis abbati et conventui Sancti Augustini de Bristouwe communam de assarto in Voxcumbe apud Esselleswrthe quam dicebam michi esse pertinentem Unde portavi breve de nova desaisina coram justiciariis itinerantibus apud Glouc[] anno regni regis Henrici filii Johannis regis vicesimo quinto Ita quod nec michi nec heredibus meis in aliquo respondeant Pro hac autem quieta clamatione et relaxatione dederunt michi dictus abbas et conventus unam marcam argenti Quare ego et heredes mei non possumus nec debemus ullam communam in assarto predicto de Voxcumbe amplius exigere Et ut hec mea donatio [] t[estibus] []

Source (click image below to view full size)