Charter Document - 01270317
| Charter Number: | 01270317 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1180 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod cum inter canonicos Sancti Augustini de Bristou et Stephanum de Baintone super capellam de Alnodestone controversia haberetur canonicis scilicet liberam disposationem in scriptura capellam vendicantibus et ipsam cum decimis et obventionibus universis ad ecclesiam suam de Wera pertinere asserentibus reclamante predicto Stephano et decimas de dominio suo ad suam spectare donationem contendente assensu domini r[eginaldi] Baton[] episcopi in hanc pacis formam consenserunt Canonici Sancti Augustini predicto Stephano et heredibus ejus concesserunt ut in capella de Alnodeston[] si eis placuerit capellanum habeant residentem quem tamen antequam administrandum admittatur abbati et canonicis Sancti Augustini presentabunt et canonici ad eorum presentationem eum suscipient Si ydoneum esse intellexerint sacerdos vero qui presentatione Stephani aut heredum ejus a canonicis ad predictam capellam susceptus fuerit Tantum de dominio Stephani aut heredum ejus decimas et ceteras obventiones et oblationes de dono ipsius ad sustentationem suam percipiet salvis ecclesie de Wera cujus se idem Stephanus parochianum recognovit omnibus decimis de villanagio cum omnimodis obventionibus Et quicumque ad presentationem predicti Stephani aut heredum ejus in prescripta capella ministravit canonicis Sancti Augustini de jure ecclesie ipsorum de Wera integre conservando fidelitatem faciet Qui etiam si minus ydoneus repertis fuerit consilio utriusque partis admoneri debebit Si vero predictus Stephanus aut heredes ejus aliquod villenagium in dominium suum revocaverint omnes decimas fructuum inde proveniente ecclesie de Wera integre persolvent Quod si aliquam partem dominii sui in villenagium converterint sacerdos qui in capella ministrabit ab eo qui illam partem dominii excolet nichil proisus preter decimas fructuum inde pertinentes percipiet aut exiget Ecclesia scilicet de Wera reliquas decimas obventiones de domo cultoris illius plene et libere habitura Corpora vero omnia tam servientium de domo predicti Stephani quam aliorum villanorum ad ecclesiam de Wera deferentur ibi sepelienda Facta est hec transactio anno domini mclxxx in crastino post festum Sancti Clementi apud Bristoll[] t[estibus]
Markups
Names Markup:
Sciant tam presentes quam futuri quod cum inter canonicos Sancti Augustini de Bristou et Stephanum de Baintone super capellam de Alnodestone controversia haberetur canonicis scilicet liberam disposationem in scriptura capellam vendicantibus et ipsam cum decimis et obventionibus universis ad ecclesiam suam de Wera pertinere asserentibus reclamante predicto Stephano et decimas de dominio suo ad suam spectare donationem contendente assensu domini r[eginaldi] Baton[] episcopi in hanc pacis formam consenserunt Canonici Sancti Augustini predicto Stephano et heredibus ejus concesserunt ut in capella de Alnodeston[] si eis placuerit capellanum habeant residentem quem tamen antequam administrandum admittatur abbati et canonicis Sancti Augustini presentabunt et canonici ad eorum presentationem eum suscipient Si ydoneum esse intellexerint sacerdos vero qui presentatione Stephani aut heredum ejus a canonicis ad predictam capellam susceptus fuerit Tantum de dominio Stephani aut heredum ejus decimas et ceteras obventiones et oblationes de dono ipsius ad sustentationem suam percipiet salvis ecclesie de Wera cujus se idem Stephanus parochianum recognovit omnibus decimis de villanagio cum omnimodis obventionibus Et quicumque ad presentationem predicti Stephani aut heredum ejus in prescripta capella ministravit canonicis Sancti Augustini de jure ecclesie ipsorum de Wera integre conservando fidelitatem faciet Qui etiam si minus ydoneus repertis fuerit consilio utriusque partis admoneri debebit Si vero predictus Stephanus aut heredes ejus aliquod villenagium in dominium suum revocaverint omnes decimas fructuum inde proveniente ecclesie de Wera integre persolvent Quod si aliquam partem dominii sui in villenagium converterint sacerdos qui in capella ministrabit ab eo qui illam partem dominii excolet nichil proisus preter decimas fructuum inde pertinentes percipiet aut exiget Ecclesia scilicet de Wera reliquas decimas obventiones de domo cultoris illius plene et libere habitura Corpora vero omnia tam servientium de domo predicti Stephani quam aliorum villanorum ad ecclesiam de Wera deferentur ibi sepelienda Facta est hec transactio anno domini mclxxx in crastino post festum Sancti Clementidate apud Bristoll[] t[estibus]
