Charter Document - 01270252

Charter Document - 01270252


Charter Number: 01270252
Cartulary Title: The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1248
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter dominum Willelmum abbatem Sancti Augustini de Bristoll[] et ejusdem loci conventum ex parte una et Thomam Mathias et Hildeburgam uxorem ejus ex altera anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo secundo in Nativitate Sancti Johannis Baptiste videlicet quod dicti Thomas et Hildeburga presenti scripto se et heredes suos obligaverunt eorundem [quod] memoratos abbatem et conventum et eorum successores et Johannem de Egenton[] et heredes suos et assignatos suos de omnimodis serviciis tam regali quam alio qui aliquo modo poterunt evenire vel exigi de duabus virgatis terre quas predictus Johannes tenuit de canonicis supradictis plene et per omnia acquietabunt et defendent salvo annuo redditu dictis canonicis debito de terra supradicta et salvis casibus fortuitis de quibus dictus Johannes et heredes sui respondere debebunt Ita tamen quod quando scutagium evenerit prefati canonici et eorum successores predicto Thome et heredibus suis tantum tres solidos persolvent Et quamvis plus vel minus de scuto exigatur cum currerit scutagium sepedictus Thomas vel heredes sui vel aliqui alii occasione illarum duarum virgatarum terre a predictis abbate et conventu vel Johanne predicto et heredibus suis aliquid amplius quam tres solidos antedictos exigere aliquatenus non poterunt nec debebunt inperpetuum Et predicti canonici modo supradicto absolutionem predictorum trium solidorum presenti scripto se et successores suos obligaverunt et ne premissa oblivioni tradantur inposterum presenti scripto in modum cirographi confecto et inter partes diviso signa partium huic inde sunt appensa

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est conventio facta inter dominum Willelmum abbatem Sancti Augustini de Bristoll[] et ejusdem loci conventum ex parte una et Thomam Mathias et Hildeburgam uxorem ejus ex altera anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo secundo in Nativitate Sancti Johannis Baptistedate videlicet quod dicti Thomas et Hildeburga presenti scripto se et heredes suos obligaverunt eorundem [quod] memoratos abbatem et conventum et eorum successores et Johannem de Egenton[] et heredes suos et assignatos suos de omnimodis serviciis tam regali quam alio qui aliquo modo poterunt evenire vel exigi de duabus virgatis terre quas predictus Johannes tenuit de canonicis supradictis plene et per omnia acquietabunt et defendent salvo annuo redditu dictis canonicis debito de terra supradicta et salvis casibus fortuitis de quibus dictus Johannes et heredes sui respondere debebunt Ita tamen quod quando scutagium evenerit prefati canonici et eorum successores predicto Thome et heredibus suis tantum tres solidos persolvent Et quamvis plus vel minus de scuto exigatur cum currerit scutagium sepedictus Thomas vel heredes sui vel aliqui alii occasione illarum duarum virgatarum terre a predictis abbate et conventu vel Johanne predicto et heredibus suis aliquid amplius quam tres solidos antedictos exigere aliquatenus non poterunt nec debebunt inperpetuum Et predicti canonici modo supradicto absolutionem predictorum trium solidorum presenti scripto se et successores suos obligaverunt et ne premissa oblivioni tradantur inposterum presenti scripto in modum cirographi confecto et inter partes diviso signa partium huic inde sunt appensa