Charter Document - 01270114

Charter Document - 01270114


Charter Number: 01270114
Cartulary Title: The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1241
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos litere presentes pervenerint Robertus Joie de Aldelant salutem in domino Noverit universitas vestra me et heredes meos obligatos abbati et conventui Sancti Augustini de Brist[] quod de prato quod vocatur Scodham nunquam contra eos occasione aliqua movebimus questionem set illud sicut jus ecclesie sue in pace et sine molestia perpetuo possideant Si vero contigerit quod absit quod ego Robertus vel heredes mei predictis abbati et conventui aliquam moverimus questionem instrumentum michi et heredibus meis ab eisdem super undecim acras terre arabilis et unam acram prati confectum irritum habeatur et mane et juribus omnibus careat in perpetuum Et liceat predictis abbati et conventui in terram suam intrare absque omni contradictione vel reclamatione et de ea de cetero pro voluntate sua disponere Nec ego Robertus nec heredes mei unquam ulterius aliquid juris in predictam terram vendicare poterimus In cujus rei testimonium literis presentibus et patentibus sigillum mei est appensum Datum apud Sanctum Augustinum de Brist[] die sabbati proxima post festum Sancti Benedicti anno gratie millesimo cc quadragesimo primo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos litere presentes pervenerint Robertus Joie de Aldelant salutem in domino Noverit universitas vestra me et heredes meos obligatos abbati et conventui Sancti Augustini de Brist[] quod de prato quod vocatur Scodham nunquam contra eos occasione aliqua movebimus questionem set illud sicut jus ecclesie sue in pace et sine molestia perpetuo possideant Si vero contigerit quod absit quod ego Robertus vel heredes mei predictis abbati et conventui aliquam moverimus questionem instrumentum michi et heredibus meis ab eisdem super undecim acras terre arabilis et unam acram prati confectum irritum habeatur et mane et juribus omnibus careat in perpetuum Et liceat predictis abbati et conventui in terram suam intrare absque omni contradictione vel reclamatione et de ea de cetero pro voluntate sua disponere Nec ego Robertus nec heredes mei unquam ulterius aliquid juris in predictam terram vendicare poterimus In cujus rei testimonium literis presentibus et patentibus sigillum mei est appensum Datum apud Sanctum Augustinum de Brist[] die sabbati proxima post festum Sancti Benedicti anno gratie millesimo cc quadragesimo primodate