Charter Document - 01270089

Charter Document - 01270089


Charter Number: 01270089
Cartulary Title: The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Reverendo domino Johanni dei gratia regi Angl[ie] domino Ybern[ie] duci Norm[annie] et Aquit[anie] [et] comiti And[egavie] et ejusdem justiciario r[ogerus] filius Nicholai salutem Quoniam in curia vestra veritatem subtietur nec volo nec debeo litteris meis patentibus vobis significo quod meus etiam pater Nicholaus longe antequam ei in hereditate successi advocationem ecclesie de Cheshell[] deo et canonicis Sancti Augustini de Brist[] dedit et concessit Post mortem autem ejus eidem succedens predictam donationem et concessionem sicut carta mea memoratis canonicis facta testatur ut dicti n[icholai] heres confirmavi longe antequam sororem meam a[lam] G de Bassigebur[] duceret in uxorem et terram de Cheshell[] cum ea acceperet in maritagium Et quoniam volo ut hoc omnibus notum fiat hoc presenti scripto sigilli mei appositione roborato vobis significo Valete

Source (click image below to view full size)