Charter Document - 01270082
| Charter Number: | 01270082 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1158 - 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Nicholaus filius Roberti omnibus filiis sancte ecclesie salutem Sciatis me recognovisse concessisse et omnimode ratam habere donationem ecclesie de Tikeham quam fecit pater meus canonicis Sancti Augustini quam volo illis omni fide et omni stabilitate imperpetuum conservari Ego enim sicut filius ejus et sicut dominus fundi illius concessionem meam de eadem re confirmavi eis in liberam et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et Ale uxoris me et antecessorum nostrorum Insuper etiam ego meam concessionem et donationem manu mea posui super altare Sancti Augustini coram Aluredus Wig[] episcopo presente toto conventu et populo qui ea die convenerat qua novam suam ecclesiam canonici ingressi sunt Eapropter volo et precipio quod ipsi hanc ecclesiam habeant et teneant cum omnibus pertinenciis suis libere et quiete honorifice et plenarie in liberam et perpetuam elemosinam t[estibus] []
